{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Rosa Ursina 54.4-7","citation":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina 54.4-7","ref":"54.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/54.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/54.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/54.4.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Rosa Ursina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina","urn":null},"verse":false,"words":320,"text":"NB. Lector, ne in fraudem inducaris, omnia ea quae Apelles in suis quinque epitolis conformia opinionibus Censoris scripsit, prius esse scripta, vt ex datis patet, quam Censor vel primam vel secundam quam epistolam composuit. & tamen hic fraudulenter vult irrepere, & videri illas priùs conscripsisse, prout fusiùs infra quoque videbis. Hinc constat ex ipsius Censoris testimonio primo Apellem quae edidit, mucauit & modificauit, non ex vllo sensu vel scripto Censoris fecisse, cùm haec omnia expediuerit 16. Ianuarij anno 1612. quo tempore Censor neque primam, neque secundam, multo minus hanc tertiam epistolam composuerat, nam primam 4. Maij; secundam 14. Augusti; hanc tertiam prima Decemb. anno 1612. conscripsit. Apelles autem suas sententias continuauit, ampliauit, limitauit, & modificauis 16. Ianuarij nullius protypum vel exemplar, sed suas obseruationes & ductum Phaenomeni secutus; non ductus aut doctus ab vllo, sed viam nouam apenens alijs, duas postremas epistolas absoluit 14. Aprilis, & 25. lulij quae omnia luci tradidit Vellerus Idibus SeptemSecundò, Ea quae in posterum scriptuus & missurus esset Apelles, non ex aut scientia istarum litterarum Censoriuarum facturum fuisse, sed ex ingenio proorio, ex obseruationibus, rationibus, & solutionibus proprijs, vltro menti ipsius occursaturis: & licet intimè conformia ierent ijs, quae continerentur in Histotia Censoris, non tamen ideo Apellem ca desumpturum ex vi scriptorum à Censore, sed rationes tracturum ex ipsis Phaenomeni visceribus manantes. Si igitur Apellem Censor ab omni labe, furtique suspicione liberat, tam in ijs quae scripsit in sua Tabula, atque vulgauit, (prout veritate cogente absoluere debet, si namque futura Apellis scripta, a suis factis non vult desumenda, magis fateri cogitur praeterita à non factis non esse desumpra:) priusquam suam Historiam contexuisset, atque publicasset Censor, si in futuris, quoque scriptis, omnia ingenio, obseruationibus, rationibus atque solutionibus Apellis proprijs, non ex Historia Censorina neque visa, neque lecta, aut intellecta ab Apelle deducendis attribuit; ipse profecto Apellem impliciter absoluit; se vero damnat, dum recte absolutum in Historia, inique traducit in Libripende, & iniquius suis primùm, deinde alijs per suos publicè lacerandum exposuit, seseque prodit Iudicem non iustum.","prev":{"citation":"Rosa Ursina 54.1-2-3","label":"54.1 to 54.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/54.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/54.1-2"},"next":{"citation":"Rosa Ursina 54.8","label":"ABSOLVTIO APELLIS, FACTA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/54.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/54.8"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina","quality":"ocr"}}