{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Rosa Ursina 615.1-4","citation":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina 615.1-4","ref":"615.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/615.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/615.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/615.1.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Rosa Ursina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"COROLLARIVM. Hinc pater & simile à simili, & magis tale, à minus rali, posse & solere intendi. Dubitatur tertio. An lux primigenia in alistracto, colorem referat, & quem An intensior lux, colorem lucis intendat, remissior remittat. Difficilis est huius dubij resolutio. Nam lucem in abstra. 20 cto quis vidit? Lucem tamen ex se visibilem esse dubitari vix potest: at sub quo proprie colore, non ita claret: quia lux in subiecto affectiones corporum quibus inest participat, è quorum colori. 25 bus vitiatur, vt postea videbitur. Inte rim tamen, si colorem lucis è Sole aestimamus, statuendum videtur, natiuum ucis abstractae colorem inter album & flauum incedere, id quod etiam flam 30 ma ignis suadet. Colorem lucis cuncretae vna cum luce intendi & remitti, experimento quotidiano constat. Confirmantur ista, ex fulgetris & chaumatis nocturnis, quorum lux multum 35 nibescit, & quia lux ista est in subiecto tenui quod colore quodammodo vacuum est ostendit illa lux suum quasi natiuum colorem. Dubitatur quartò. An lux primige. 40 nia in subiecta simpliciter diaphano posita, colorem suum natiuum mutet? Repondetur non mutare. Quia illud subiectum est substantia corporea simpliciter ex hypothesi perspicua; ergo luci 45 in ratione coloris nil confert. Quia si aliquid conferret, id esset vel ex luce vel ex colore int ex neutro, quia ex vtrolibet horum id eueniret, subiectum illud non fuisset simpliciter diaphanum; quia 50 tam lux, quam color ex natura sua est visibilis, ideoque subiectum terminat &c. Dubitatur quintò. An lux in corpore simplicissimo posita, colorem suum natiuum mutet? Respondetur si corpus 55 II. simplex sit perfecte diaphanum lux iuxta dubium quartum, non mutabit suum colorem; si vero corpus simplicissimum non sit simpliciter diaphanum, necesse est Lucem primigeniam, in cor pore tali simplicissimo positam, mutare suum natiuum colorem. Quod si corpus illud simplex tantum fuisset affectum luce, aliqua lux superaddita vtique mutaret suum colorem, non specie, sed intensione. Dubitatur sexto. An lux primigenia in corpore mixto posita, mutet suum colorem? Si corpus mixtum est diaphanum per omnia & homogeneum, neque illa luce tinctum, non mutat, vt modo dictum lux suum colorem.","prev":{"citation":"Rosa Ursina 614.5-8","label":"614.5 to 614.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/614.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/614.5"},"next":{"citation":"Rosa Ursina 615.5-7","label":"615.5 to 615.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/615.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/615.5"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina","quality":"ocr"}}