{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Rosa Ursina 70","citation":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina 70","ref":"70","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/70","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/70.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Rosa Ursina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina","urn":null},"verse":false,"words":398,"text":"Aut enim oculus solem per nudum foramen in chartam naturaliter illapsum ex eadem tanquam reflexum excipit; aut per tubum eodem artificiosè deductum contuetur; aut ex speculo, alioue modo repercussum cernit: vbique labores, vbique difficultates. Nam velle solem libero oculo intueri, atque hac ratione apparentiam hanc inuestigare: praeterquam quod superuacaneae, etiam damnosae id esset stadium opere. Cum enim Sol oculum in se, nisi matutinis vel respertinis septus vaporibus, aut aliqua nebula vel nube aequaliter humida & perpicua obtectus non admittat, neque sic quoque nisi maximas Maculas ostendat: minores autem Maculas vmbras, aut Faculas, quibus Phaenomeni pars non minima constituitur, nunquam frustra sese fatigat, quisquis hoc modo istam rem affectat; nisi cum oleo operaque etiam visus iacturam quis velit facere. Quemadmodum primum tubi inuentorem relatione haud improbabili aliorum aliquoties nunc didici. Qui cum frequenti Tubi vsu Solem inspexisset, inflammatum tandem amisisse oculum atque ex eiusdem contagione alterum deinde infectum vna cum vita perdidisse narratur. Certè si hęc difficultas superabilis esset, antiquorum in obseruando Sole industriam atque pertinaciam, haudquaquam elusisset, qui cum à summo mane in serum vesperum fixis in eundem ferrentur obtutibus, tamen eorum, quae nunc beneficio nuper repertorum instrumentorum clarissimè quotidie visuntur, nihil penitus animaduerterunt. Dato tandem, sed non concesso, dictis temporibus matutinis, & serotinis omnia in Sole limpidissime spectari; quia tamen tunc sol semper ouiformi seu quasi Elliptica schemate, continenter variabili, vna cum sibi adiunctis Maculis apparet prout in meo sole Elliptico, atque refractionibus, Caelestibus fuse tracta ui, inde ad propositum nostrum vel parum, vel nihil omnino solidi concluderes. Sed demus pręlibatas difficultates omnes vel nullas vel sublatas esse, sit Solis iubar oculo cum amaenitate spectabile: esto Solaris circulus ad multa milliaria eidem expansus motus quotidiani varietas nil inferat molestiae: circularis figura semper obuersetur: omnia in eo clarè, dilucidè, sine vlla turbatione spectentur: dentur inquam haec omnia: nihilominus tum ex hoc solo intuitu Astronomus sufficienter ad certas inde deducendas consequentias satis instructus non est. Nisi enim eadem proportione oculares illas suas obseruationes in chartam circulo inclusas ad vnguem transferat, solidi nil efficiet. Hoc autem neque solo aspectu, neque libera manu per imaginationem solam directa sit: igitur aliorum instrumentorum ad 10 miniculis opus est. Quemadmodum fieri videmus, in rebus procul positis mensurandis: quarum magnitudines oculo solo comprehendimus quidem, sed non itidem mensuramus. Manet ergo, 15 nudo liberoque Oculo, hanc apparentiam atque experientiam sufficienter hauriri, indagari, examinari, tractari non posse. Quare ad aliorum instrumentorum idonea necnon necessaria subsidia 20 omnino est confugiendum.","prev":{"citation":"Rosa Ursina 69","label":"LIBER SECVNDVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/69"},"next":{"citation":"Rosa Ursina 70-2","label":"HELIOSCOPII INVENTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/70-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/70-2"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina","quality":"ocr"}}