{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Rosa Ursina 749.5-7","citation":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina 749.5-7","ref":"749.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/749.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/749.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/749.5.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Rosa Ursina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina","urn":null},"verse":false,"words":233,"text":"Tertio, Quia hunc immediate aëri subiecto copulat. Quarto, Quia & caelum & sydera ex halitu terrae per aërem delato alit. Quinto, Quia in caelo Cometas loco & tempore quouis vagantes, quanquam non semper apparentes ponit, iludque illorum itineribus vbique peruium & consequenter liquidum facit. Hinc autem, id quod aliàs saepe monui, facile intelligi datur, antiquos scriptores, aetheris vocabulo, plerumque substantiam aliquam caeli tenuem & fluidam significasse. Praeterea si dicunt planetas simpliciter in caelo moueri, stellas autem ferri; tantundem esse, atque hasce quidem fixas circumferri illos vero pro se liberos meare. id quod ad veritatem & sinceram Scriptorum intelligentiam plurimum facit, & obseruatum summe necessarium est. PLINIVS Naturalium Histor. lib. 2. cap. 5. ( Nec de elementis video dubitari, quattuor ea esse, ignium summum, inde tat stellarum collucentium illos oculos. Proximum Spiritus, quem Graeci nostrique eodem vocabulo aëra appellant Idem cap. 6. Inter hanc (terram) caelumque eodem spiritu pendent, certis discreta spatiis, septem sydera, quae ab incessu vucomus errantia. Omitto nunc Plutarchum de placitis philosophorum, alios apud Diogenem Laërtium, Dionem, Cedrenum, aliosque multos; hoc vnum, & Paradoxi instar, multi afferunt & asserunt doctrinam istam, quae supposito Phaenomeno affertur, Aristoteli non repugnare, & eam doctrinam, quae nunc vt Aristotelica de Caeli incorruptibilitate ad rauim vsque defenditur, non esse Aristotelicam, nisi nomine tenus: quae non tam probant quam ex Aristotele ipso transcribunt. MENS II. perdurare, aut quod ingenerabile est, & MENS ET DOCTRINA ARISTOsemper prius existent, currumpa telis de Caeli corruptibilitaIdem Lib. 2. de caelo, tex. 1. &c.","prev":{"citation":"Rosa Ursina 749.1-4","label":"749.1 to 749.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/749.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/749.1"},"next":{"citation":"Rosa Ursina 750.1-4","label":"750.1 to 750.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/750.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/750.1"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina","quality":"ocr"}}