{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Rosa Ursina 751-3","citation":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina 751-3","ref":"751-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/751-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/751-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/751-3.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Rosa Ursina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"de Opere sex dierum, Disputat. tertia sect. prima. §. 2. pag. 376. ita nit. Aristoteles de Deo & Mundi creatione errauit turpiter; in physicis enim ostendit caussam primam ex repugnantia infinitudinis caussarum successiuarum; at vero in libro de Caelo, & Mundo arbitratus est Mundum ab aeterno fuisse, cum successione motuum. & paullo post. Quod uero Aristoteles asseruit, caelum non fuisse factum, est tam celebris insania, vt non egeat confutatione: ac multo minus, quod dixit Deum fatali neceßitate ita mouere calum, vt non possit à motu cessare. Pererius libro quinto, capite seprimo ait TAristoteli nunquam venisse in mentem, vt existimaret creationem ex nihilo esse possibilem: quammo nihil reperiri posse magis contrarium eius doctrinae, quam creationem: quia Aristoteles vbique supponit, Ex nihilo, nihil fieri. Atque expresse 2. Metaphysic. text. 4. ait: Principia eorum quae semper sunt, nullam habere caussam, &c. Dumque voluit Mundum fuisse ab aeterno, perinde voluisse videtur, ac Mundum neceßaria & à se ipsa fuiße; simul enim ait, Mundum esse ingenerabilem, esse ngenitum. haec ex Pererio summatim Raphaël, tumo secundo, quaestione 31. sect. 6. pag. 18. Benedictus autem Pererius ista fusius persequitur loco citato de Communibus rerum naturalium principiis, libro 15. Romae anno 1579. editis, cum Priuilegio Gregorii XIII. Igitur idem Pererius loco citato. (Quid, inquit, ratio illa, qua in 1. lib. de Caelo (Arist. ) confutat sententiam Platonis, qui fecit caelum ab aliquo principio natum, sed nunquam interiturum, Omne, inquit, quod incipit esse, aliquando desinet esse, nam quod tale est, factum est eae materia, quare corruptibile; quod autem corruptibile est, aliquando corrumpetur: haec inquam ratio quam vim habet, admissa creatione? nullam sane. Ita Pererius. Haec porro Aristotelica principia. Obiectioni & Mundi aeternitatem ita intellectam satissit. GEEB II. 1 reprehensionem, vel ad excusationem ex eo redarguunt aliqui, quod alioquin Aristotelis recitauimus. animae humanae mortalitas sequeretur.","prev":{"citation":"Rosa Ursina 751-2","label":"PRO CAELO LIQVIDO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/751-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/751-2"},"next":{"citation":"Rosa Ursina 752.1-4","label":"752.1 to 752.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/752.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/752.1"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina","quality":"ocr"}}