{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Rosa Ursina 77","citation":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina 77","ref":"77","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/77","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/77.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Rosa Ursina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"enim istud compensari potest, asserculi chartiferi circa clauum suum volutione, prout suo loco dicetur; imo aequilibrium nullum est, necessarium, cum perpendiculi vmbra in circulum obseruatorium inducta, omne aequilibrium compenser, Ex eo autem quod Machina haec totius suae directionis originem à plani verticalis linea, è perpendiculo in chartam proiecta trahat, ipsamque veluti totius nauigationis gubernaculum respiciat; haud, opinor, inconsulte hoc ipsum instrumentum appellabitur, Telioscopium verticale; ad differentiam illius, quod in fine libri tertij allaturi Heliotropium aequatorium dicemus. Totum instrumentum vides in adiecto schemate, Num. 1. per partes descriotum singillatim, deinde compositum & cenographicè proiectum, vna cum quadrante horario q IS, ex latere basis pendulo, qui horam scilicet & altitudinem Solis supra horizontem obseruationis tempore indicet. Caetera particulatius suis locis infra exponentur. Hac igitur instructus machina, caelum ipsiusque adeo Solis animosè aggressus Regiam, expugnabis haud dubie, sed non sine sudore, & crebris insultibus. Pugnabit enim aduersus te Sol, non tantum spiculis suis fulmineis, sed in arma contra te suscit abit tempestates, opponet nubes & nebulas, vaporibus sese inuoluet; & si tandem in apertam aciem prodibit, continum tamen sua fuga, ita te tatigabit, vt nisi longamini patientia, & labore improbo pertinacissimus ipsum insequaris, herbam victori non sit porrecturus. Errores ergo, ambages & insidias, quibus incautum induere queat nunc detegam, vt salebris atque deceptionibus cuitatis, planissima veritas omnibus obuiam prostet. Vnam tamen, & quidem peculiarem ex hoc ipso ingenioso obseruandi modo, enatam difficultatem, dissimulare non debeo; quam parit Refractio à lentibus Telioscopij in figuram Solis illata. quae icet adeo sensibilem differentiam non asterat, ab exacto tamen obseruatore ignoranda & negligenda non est. Sed de his suis locis ex instituro. TRIPLEX Machina Helioscopica cum sitis partibus, Capiri. illa charli Charta feru Retina cula Pes. EN E Suppedaneum II. patientes, ellipsisque solaris notari, & si","prev":{"citation":"Rosa Ursina 76","label":"IMMISSIONIS TELIO SCOPICAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/76"},"next":{"citation":"Rosa Ursina 78.1-4","label":"78.1 to 78.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/78.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/78.1"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina","quality":"ocr"}}