{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Rosa Ursina 84-2","citation":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina 84-2","ref":"84-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/84-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/84-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/84-2.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Rosa Ursina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"per distincta temporum intertalla à mane in vesperum absolui obseruationes 8. ad eandem lineam verticalem AB, circa quas obseruationes rectius intelligendas sunt aduertenda sequentia. Primò, Quando dico cursum istarum Macularum in Plano Solis describi noueris illud planum stabiliri intellectu, & curricula ista mente formari, in re tamen fundamentum esse, & ipso facto à Maculis tales vmbras in chartam proijci, atque in e eadem à sollerte artifice ingeniosa imitatione depingi, prout ex dictis satis liquet. Secundò, Scias Macularum Numerum distinctionem, & Nomina, itemque obseruationum & cursus initium esse designata a litteris maiusculis A, B, C, D, &c. vsque ad L, inclusiuè, adeoque Maculas distinctas annotatas esse II. Tertiò, Aduertas velim, Characteres numerales, ab I, vsque ad 7, & B, significare ordinem & numerum obseruationum, quarum tempus, & locum seu altitudinem Solis inuenies, in tabella è regione cuiusque numeri notatum. In exemplo, apud omnes litteras Maiusculas reperies characterem vnitatis appositum: igitur si nosse desideras quid sibi is velit, aspice tabellam, ad cuius partem sinistram videbis litteram M, quae significat Mane, supra numerales notas inuenies Obser. significat Obseruationem, ad dextram inuenies sub H, hasce notas 7 1/2. &c. sub hon hoc signo O Eleu, reperies 22. 30. consensus omnium est. Maculas & faculas in tota hac figura numerali signo 1, notatas, obseruatas esse Die 4. Augusti, Mane Hora Astronomica 7, cum vna sexta parte vnius horae, quae faciunt 10. scrupula, Sole supra horizontem eleuato 22. gradus minuta prima 30. Et illo, tempore solaris schematis in caelo aspectus & constitutio in caelo ad verticalem AB, talis fuit qualem charta repraesentat, & si quis Helio scopium in Solem direxisset, vidisset in illis locis, vbi adscripta est vnitatis 53 II. nota, & Maculas solis punctis centraliter indicatas, & Faculas vmbris permixtas, prout designatio pręfert.","prev":{"citation":"Rosa Ursina 84","label":"MOTVS SECVNDVS CIRCA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/84"},"next":{"citation":"Rosa Ursina 85","label":"MOTVS SECVNDVS CIRCA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/85"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina","quality":"ocr"}}