{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Rosa Ursina lvi","citation":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina lvi","ref":"lvi","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/lvi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/lvi","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/lvi.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Rosa Ursina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina","urn":null},"verse":false,"words":229,"text":"Sed cùm res hęc non tantum noua & difficilis, verum etiam Philosophicis opinionibus, in multis dissentanea animaduerteretur; ne quid praeproperè aut inconsulto ab aliquo tunc in eadem Academia Professore in lucem emitteretur, cuius deinde retractatio difficilis atque indecora eueniret; censuerunt Superiores mei, procedendum esse caute & pedetentim, donec & Phaenomenon ipsa aliorum quoque experientia accedente, corroboraretur, neque à tritis Philosophorum semitis, sine cuidentia contraria, facile recedendum; neque obseruata mea in epistolis ad Vellerum destinatis, meo nomine edunda; sic erum futurum, vt maior cuilibet in arbitrando libertas relinqueretur, nulli crearetur inuidia. Hisce cautelis factum est, vt epistolę mul o pauciores quàm ad Velsorum exarauissem, in vulgus emanarent; & sub alieno Apellis nomine prodirent; atque plura in his ex Physicorum, quam mea sententia disputarentur. Habes breuiter inuentionem Phaenomeni, rationem Apellis producti, & pictę ab eo Tabulae originem, midum, caussam. Hanc ergo tabulam otius Orbis Censurae a dicto Domino elsero propositam, viderunt varij, senu vario. Accesserunt enim inuit, aut lippis, aut suffusis oculis, & hii vel male apexerunt picturam meam, dum viderunt colores oculorum suorum, talemque fecerunt ipsam, quales habuerum illos; vel peiorem reddiderunt visum suum, dum pręfidentia temeraria aquilarum pullus eniu. 45 lati, solis fulgoribus percussi, in degenerem noctuarum censum reciderunt. Nonnulli colores Tabulae meae rectè conspexere quidem, maluerunt tamen ingenio contra me suo indulgere, quam veritati palniam concedere, & vt male esset picto, imaginem indignis sanè modis collutularunt, & Visinam Rosam spinis sepserunt, funusque graueolentibus afflauciunt, vt 55","prev":{"citation":"Rosa Ursina lv","label":"TABRIN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/lv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/lv"},"next":{"citation":"Rosa Ursina lvii","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/lvii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/lvii"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina","quality":"ocr"}}