{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Rosa Ursina lx","citation":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina lx","ref":"lx","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/lx","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/lx","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/lx.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Rosa Ursina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina","urn":null},"verse":false,"words":384,"text":"ter verba nihil dari hoc demum abominandae est scelus malitiae, atque simulationis non ferendę, ne habearis nocens, insontem accusare, & vt tua errata regas, aliorum rectè facta culpare: errores seminare, vt scire & sine errore esse credaris. Tandem neque ab ingrati animi infensissimo vel ipsis bestijs vitio immunis euado, si quem ob inuentum Macularum Phęnomenon upra Solem extollere deberem, non tanum obliuione profunda obruo, verùm etiam gloria illi inuentionis primę debita spoliatum eo, & per hoc imuria summa afficio. Et Hęc tanta insunt huic vni facto cuius culpor, crimina; ignorantia, iniustitia, impostura, temeritas, malitia, ingratitudo; quorum omnium reus sum, si Tabulam meam ab altero vel eripui, vel insidiosè depinxi. Ignauus merito vocor artifiex; iniquus iure proclamor peculij alieni vsurparor; ambitiosus haud immerito impastor vbique habeor; inconsideratus funiuendus recte iudicor; versipellis hypochrita accersor; ipsisque bruris ingratior ab hominum, ne dicam doctorum locietate eliminandus, si, vt dixi, tam enormis delicti particeps existo. Quodsi ali ista labe purus inueniar, habebunt accusatores, imo inuasores meis quod deprecentur apud diuinum Numen, quod apud mortales obliterent, quod mihi resarciant, quod sibi de cetero caueant. Ego enim neque tam nudus sum, vt coloribus alienis cum gracula Aesopi me vestiam; neque tam rudis vt ad recte ducendum penicillum alterius ductu egeam; neque tàm proiectę frontis, vt aliena pro meis prostituam, qui naturę & conditoris benignitate, ita dotatum ita diratum me, Christiana tamen cum modestia sentio, vt religionis disciplina imbutus, aliena sciam intacta relinquere, Dei & naturae liberalitate instructus, mea & possim & soleam sine inuidia alijs communicare: vnde & Tabulam meam alijs contemplandam dedi, non perfectam, sed affectam, censendam, & melius inde absoluendam, minimè verò carpendam, lacerandam, vi denique iniusta extorquen dam: sed adhuc ego adsto, iuxta illam, ante fores meas immobilem, frustra atque ir ritis conatibus cominus incursam; eminus telis innumeris, sed caducis, innocuis, sine ictu appetitam. Meminisse oportuerat ipsam & Alacis clypeum esse, tela quaecumque aduersa respuentem. Latuit sub hoc clypeo Apelles ex sua Tab. Pla granius inPygratius argurretur. Anacophaleosis dicroApelles aliano fuco non eget, qui sueo proprio contentus est Apelles sua Tubi, ad 18 diram, non ad rapinam exposuit. Apelles in loc Phaenonenio eruende nullo v ssius est Maastro. Epolles o hirctum ne gando plapillum, se salis purgaMpelles suam Cab. nulli fsussurari pofuit, ex defectus requisitorsi ad hoc fractum necessarium. clypeo, quamdiu voluit, tutus Vlisses, laruit post hanc Tabulam securus Apelles, quia in sua domo, post suam Tabulam latuit.","prev":{"citation":"Rosa Ursina lix","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/lix","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/lix"},"next":{"citation":"Rosa Ursina lxiii","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/lxiii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/lxiii"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina","quality":"ocr"}}