{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sol ellipticus 13","citation":"Christoph Scheiner, Sol ellipticus 13","ref":"13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/13.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Sol ellipticus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"Vicissim etiam, sub diuersis Solis eleuationibus, easdem conuenire sub eandem mensuram contractiones: è multis exempla petes, à die 20. me & 26. to lanuarij, quibus altitudo Solis à longitudine defecit, o. 17', sub eleuationibus 17'. 20. & 16'. 20. & 18'. 22. quae vtique multum inter se differunt. Constat ex his etiam obseruationibus, hanc Solis compressionem codem die non esse eandem meridianam & vespertinam, tametsi eadem existat Solis exaltatio: vti promptum fit, ex animaduersionibus diei 26. 1 Decembris, sub eleuatione Solis 13'. 10'. Imo nonnunquam maior Solis constrictio visa est hora 12. ma quam I1.mo vel 10. ma ne dicam 9. 2 Quandoque ante prandium magna, exilis post prandium, & vice versa: è quibus vlterius rectè, tinoluquis noxio miunes hon Efficitur, hanc Solis Lunaeque metamorphosin vniformem non esse in loco eodem, sed planè difformem & variam: à quo rursus probabilissimè deduco, Hoc phantasma aliter aliterque contingere ijs, qui alijs alijsque locorum latitudinibus subsunt: si enim varietatem hanc vnus idemque locus sustinet; quanto magis diuersi? Vnde, Concludo, caussam huius rei etiam instabilem esse; in cuius proinde inquirenda natura, si diutius aliquanto immorabor, nemo, opinor, succensebit. Etenim haud parum lucis cum mihimetipsi tum alijs, addo etiam vtilitatis, rebus tam Astronomicis, quam Opticis, accessurum hinc confido. Vbi hoc phaenomenon sit. leo breuiter primo; Phasin hanc non esse in ipso Sole vel Luna, aliàs enim oporteret aut Solem non sphaericum esse, aut ea parte, qua aspectabilem se nobis offert, plano circulari terminari, & varijs demum agitari librationibus, quarum ope tandem eas nobis offeret figuras; ipsas autem tales librationes temerarias valde esse censendum esset, cum secundum dicta, ellipses identidem alia aliaqua differentia compareant: quae tamen omnia sunt absurda, & vel vnica maculatum Solarium conuersione, manifestae falsitatis condemnantur, cum enim eae amplificentur in medio Sole constiturae, gracilescant autem in extimo eiusdem limbo, & suae gracilitatis diametron circumferentiae Solari coëxtendant quodamodo parallelam; euidens est, Solem facie nobis aduersa non existere plana, sed sphaerica &c.","prev":{"citation":"Sol ellipticus ix","label":"OBSERVATIONES SOLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/ix","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/ix"},"next":{"citation":"Sol ellipticus 14","label":"OBSERVATIONES SOLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/14"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Sol ellipticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sol_ellipticus","quality":"ocr"}}