{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sol ellipticus 16","citation":"Christoph Scheiner, Sol ellipticus 16","ref":"16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/16.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Sol ellipticus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"He sanè dubitationes, diu me studia in contraria sciderunt, & neque dum immobiliter eidem insistere permittunt vestigio; conabor tamen eluctari, & pedem in solido locare, à quo is diuelli non facilè queat. Esse igitur diaphanum illud in quo hanc Sola ffectionem sortitur, alterius den sitatis, & ipsa quadam extima sui supetficie contiguum corpori transpatenti superiori, inde clatissimè conficitur; quod Sol occidens aut oriens, debilissimè splendeat, etiam longè defaecatissimo coelo; quòd idem tunc oculo irretorto & indemni inspici possit: quòd contraria his eueniant in meridie: (è quo etiam obiter colligo, hoc diaphanum in altitudine sua, terrae semidiametrum haud aequare:) quòd denique altitudinis solaris dimetiens ad horizontem semper & multum breuietur, non autem nisi rarò & modicè in eleuatione meridiana: quae omnia nequaquam fierent, si diaphanum nos inter & Solem, idem & vniforme situ aspectuque foret; aut enim Sol vbique sphaericus fulgeret, aut vbique contractus hebesceret: illud quidem, quod in nullam alterius corporis superficiem inclinaret vllo modo: hoc, quod per medium aequè densum aut rarum ad nos deueniret. Sed inquies; Si tanta Solis meridiani ad matutinum vespertinumque est differentia in splendoris augmento & decremento, quare etiam tanta non est in magnitudine? Etenim sicut ista mutatio fulgoris aduenit à medio, ita ab eodem prouenire oportebat sensibilem magnitudinis variationem, quae tamen secundum dicta non contingit, cùm sola deficiente altitudine, aequalis vbique longitudo constet. Ad hanc difficillimam obiectionem, dum melius fortasse aliquid tempus & ipsa obseruatio suggerit, respondendum videtur, sphaeram vapidam, superficie tam conuexa quàm concaua terrae esse homocentricam, & ipsasmet etiam superficies hasce sibi aequidistantes, ideoque Solem in illas incidentem, & ad visum accidentem, perceptibilem longitudinis refractionem non pati, si tamen aliquam patitur, propterea quod tam axis opticus, quàm radius incidentiae, sit ad ipsam longitudinis diametrum, insuperficie aëris refringente efformatam, orthogonalis: secus verò ad diametronaltitudinis. Huius doctrinae affero & rationem, & experientiam manifestam.","prev":{"citation":"Sol ellipticus 13-2","label":"OBSERVATIONES SOLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/13-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/13-2"},"next":{"citation":"Sol ellipticus 17.1-3","label":"17.1 to 17.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/17.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/17.1"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Sol ellipticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sol_ellipticus","quality":"ocr"}}