{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sol ellipticus 17.4-7","citation":"Christoph Scheiner, Sol ellipticus 17.4-7","ref":"17.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/17.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/17.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/17.4.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Sol ellipticus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Quae omnia elucidantur in apposito schemate, in quo oculos SOE oculus Aper vitrum BCDE cauum & conuexum, cuius ambae superficies sunt concentricae, secundum axem opticum FG, fertur in oppositam candelam H: & quia in prima figura axis FG, facit angulos rectos cum diametris BD & CE, ita vt FGE, FGC, FGB, & FGD, sint anguli recti; idcirco candela H, in situ naturali conspicitur: at verò, quia in 2. 2 figura vitrum BCDE, inclinatur ad oculum, ideoque & axis FG, vna cum linea HG inclinatur ad vitrum, fitque angulus FGE obtusus, & angulus FG Cacutus, rel qui verò duo FGB, & FGD recti; idcirco accidit, vt candela H deorsum comprimatur, intacta manente longitudine; quod si vitrum BCDE, ita ad oculum A vergat, vt latus D eidem sit vicinius, remotius verò latus B. aut vice versa, reliqua autem C & E, ab eodem aequè distent; tum anguli quidem FGE & FGC, manebunt recti, at angulus FGD, acutus existet, & FGB obtusus; ideoque tota candelae altitudo patebit illesa, at verò latitudo tenuabitur, quemadmodum Quod si vitro plano eandem admodum figura tertia pulchrè repraesentat. tentes, nihil simile efficies, ad similem inclinationem, sed candelam ad sensum irrefractam eo vsque conspicaberis, quousque vitrum maximè inclinaueris. Vnde patet pulcherrimam huius experientiae cum nostro phaenomeno congruentiam esse: quod enim hic est vitrum homocentricè concauum & conuexum ad candelam, hoc sunt vapores inter nos ad Solem. Sicut enim centrum oculi hîc statuitur intra sphaeram vitri, (magnae quippe sphaerae segmentum sit oportet hoc vitrum) ita illic consistit intra globum vaporum. 1. Figura candelam exhibet inuiolatam; vapores Solem in meridie, vt plurimum: quia altitudinis diametrus, in vaporum superficie representata oblique quidem, non tamen adeo multum ad axem inclinata incedit per vapores, vt contractio notabilis existat. In 2. figura, candela curtatur, & huic simile quid praestat segmentum vaporum in ortu & occasu eorumque vicinia.","prev":{"citation":"Sol ellipticus 17.1-3","label":"17.1 to 17.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/17.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/17.1"},"next":{"citation":"Sol ellipticus 17.8-10","label":"17.8 to 17.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/17.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/17.8"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Sol ellipticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sol_ellipticus","quality":"ocr"}}