{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sol ellipticus 31","citation":"Christoph Scheiner, Sol ellipticus 31","ref":"31","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/31","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/31.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Sol ellipticus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus","urn":null},"verse":false,"words":348,"text":"PORISMATA. Ex allatis igitur hucusque, non incongruè sequentia quis bono ratiocinio deducat. Abulas videlicet Refractionum, Vitellionis, Tyhonis & aliorum, nisi per hoc phaenomenon emendentur (si tamen emendari possunt) adeo iustas non esse: cum vno, duobus, tribus, pluribusque minutis saepe deficiant aut aliàs excedant. Nisi eas, quod non apparet, ad particularia tantum climata construxerint; quod etiamsi concedatur, controuersum tamen est, vtrum componi possint absque vllo penitus errore: & verosimilius est non posse. Praeterea tutissimum macularum solarium designandarum tempus esse illud, quo Sol contractionem sensibilem non admittit, quale adhuc certo limite definire non possum; cum incertum sit, quae sit suma Solis supra horizontem altitudo huic effectui contraria. In meridie tamen securiùs quiuis operabitur, in ortu & occasu distinctiùs quidem Sol omnia refert helioscopio, sed immissus in longum abit plerumque. Ampliùs, cum probabile sit in vno anno omnem in hac re varietatem contingere; poterit aliquis ex assiduis in vno loco habitis animaduersionibus, particularem aliquam Refractionum tabulam cudere, quae illi deinceps loco vt plurimum deserulat; nam talem excitare, quae in nullo & nusquam fallat, impossibile forsitan fuerit; & haud secùs in alijs procedi poterit locis: è qua vna re, quantum fidei & auctoritatis sit accessurum obseruationibus Astronomicis, & indè deriuatis dogmatis, nemo huius rei eruditus, uon videt. Non obstante, quod paulò antè insinuaui; tabulam, quae in nullo vnquam deficiat, fieri fortassis vix posse, satis enim erit talem construi, quae rarissimè & parum exerret: qui tamen errores deprehendi & tolli poterunt particularibus pro illo tempore obseruationibus. Vero simile etiam valdè videtur, huius cognitionis defectu, nonnullam Astronomorum dissensionem euenisse, in rerum sideralium obseruatione & doctrina. Credibile est enim, pro varia vaporum temperie, aliter etiam atque aliter stellas circa horizontem inter se dissidere. Quod breui accuratiùs inuestigabitur. Sed vt droctrina Tyhonis fortassis aliquo modo stabiliatur, qui aërem impurum valdè exaltat; ex quo non nemo suspicetur, stabilem ipsius altitudinem definiri vix posse; quo obtento, rursus coniectura sit non inopinabilis, καύματα & χάσματα crebrò conspecta aliud esse nihil, quàm Solis radios, aut etiam Lunae, refractè ex inferiore hemisphaerio ad nostrum superius vaporum benefscio transmissos, & in ijsdem receptos, variè tamen interpellatos, vel ipsorum vaporum inquietudine, vel nubium aut aliorum crassiorum corpusculorum intercursatione, quorum omnium indicia satis luculenta saepe experimur.","prev":{"citation":"Sol ellipticus 30","label":"DIAMETRORVMOET FAD SE RATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/30"},"next":{"citation":"Sol ellipticus 32","label":"PORISMATA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/32"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Sol ellipticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sol_ellipticus","quality":"ocr"}}