{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sol ellipticus iv","citation":"Christoph Scheiner, Sol ellipticus iv","ref":"iv","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/iv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/iv","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/iv.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Sol ellipticus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"OLLLI TICI PHAENOMENO NOVO ENARRATIO. N Golstadium à negotijs Mathematicis anno Domini Millesimo sexcentesimo duodecimo Monachij confectis reuerso mihi nunciatum est: - Maculas Solis, a nonnullis meis discipulis, libera oculorum acie visas esse: dies, hora, locus, quibus id euenerit, obseruationibus meis Monachij factis responderunt: fidem igitur Sed vt audita oculis confirmarem; mense (ni fallor) Septembri anni vI. eiusdem, bene manè rus me contuli, vbi in oriente Sole magnam quandam maculam, & tum & aliàs deprehendi, absque tubi vllius adminiculo, simul etiam notaui, admonito in id ipsum socio, eundem oblongum apparere, quod & ipse post accuratam eius contemplationem affirmauit, & ne scrupulus haereret, ocularia consueta adhibita versauimus in omnem modum, oculum ad solem, situmque ipsum inflexione capitis mutauimus; nihilominus tamen, Solem oualem, (vt vocant) semper contemplati sumus. Haec ibi. Postea regressus domum, altiori rem agitans meditatione, fundum tametsi statim non attigerim, animum tamen veri assequendi nequaquam despondi. Interim appropinquabat dies octauus Nouembris, Lunari deliquio, sed nobis secundum Ephemerides haud conspicabili insignis: & cum fieri saepenumero soleat, vt similia etiam praeter Astronomorum praedictiones eueniant, idcirco putabam etiam hic aliquid, repugnante licet calculo, de ista eclipsi spectari posseQuoniam verò nostrum horizontem die Nouembris octauo Sol vespertinus subit hora 4 1/2 ferme: idcirco paulo post ipsam, editiore aedis parte conscensa, Sol in ipso sub finitore descensu animaduerti ob nubeculas tenues non potuit, quemadmodum neque Luna ob easdem caussas in suo ascensu: non multo tamen post, medio circiter quadrante horae ante quintam, conspexi ad horizontis partem orlentalem, confusum quendam & vehementem sanguineúmque veluti ruborem, non multum supra horizontem, duos fortè plus minus gradus exaltatum, suspicatus id quod erat, lunam inter vapores & nubeculas eluctari, admoui oculis communia mea specilla, ipsumque Lunae globum integrum, sed sanguineo & atro tinctum8 colore vidi; haud secus atque conspexeram verno tempore huius ipsius anni, sub initium & finem occultationis suae, cum terrae vmbra obduceretur.","prev":{"citation":"Sol ellipticus iii","label":"iii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/iii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/iii"},"next":{"citation":"Sol ellipticus v","label":"v","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/v","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/v"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Sol ellipticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sol_ellipticus","quality":"ocr"}}