{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sol ellipticus ix","citation":"Christoph Scheiner, Sol ellipticus ix","ref":"ix","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/ix","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/ix","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/ix.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Sol ellipticus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus","urn":null},"verse":false,"words":206,"text":"Haec autem omnia assequenda sperabam, si tubos? temporibus, tempera tubis opportunè committerem, quod tum demum futurum existimabam, cum Solem mox occubiturum paulisper retinerem. Nam caussa cur Sol nonnihil coangustaretur, si vspiam aliâs, exereret suam vim maximè in puncto ortus & occasus. Insuper tuborum multiplex ratio & vis atque natura, veritatem infallibiliter manifestatura videbatur. Diuersi etiam obseruandi modi, ab omni me calumnia erant exempturi: Si enim idem immissio Solis per foramen, quod transmissio per tubum, quod à speculo plano reflexio, fuerat factura; impossibile sanè arbitrabar fore, vti vlli in posterum fraudi locus vllus, aut ne minima quidem illius suspicio apud cordatos, relinqueretur. Tentaui igitur haec omnia diligentissimè, consensionem summam reperi; vacillabundam mentem expuli. Quare haec quoque omnia communilitterarum litteratorumque amore ductus in sequentibus multò fidelissimè ante oculos pono; adiecta insuper proportione excessus, quo altitudinis diametrus, diametrum longitudinis superat, in minutis primis, qualium diameter Solis ponitur esse triginta quatuor. Quod si excessum nullum, vnamue tantum diametrum posuero: intelligetur illa hora basin coni solaris circulum perfoctum extitisse. RESE Etenim certum est, l eâdem Solis supra horizontem altitudine, diuersas ipsius coarctationes fieri; quod patet in exemplis diei 12. & 21. nec non 16.ti Decembris, in quibus eleuatio Solis aequalis in aequalitatem attulit aspectus. Item diei 26. ti & 30 mi Decembris, & multis alijs.","prev":{"citation":"Sol ellipticus viii","label":"OBSERVATIONES SOLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/viii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/viii"},"next":{"citation":"Sol ellipticus 13","label":"OBSERVATIONES SOLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/sol-ellipticus/13"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Sol ellipticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sol_ellipticus","quality":"ocr"}}