{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Aratea, phaenomenon fragmenta fragm-max.223-267","citation":"Cicero, Aratea, phaenomenon fragmenta fragm-max.223-267","ref":"fragm-max.223","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/aratea-phaenomenon-fragmenta/fragm-max.223","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/aratea-phaenomenon-fragmenta/fragm-max.223","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/aratea-phaenomenon-fragmenta/fragm-max.223.md","author":{"name":"Cicero","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero"},"work":{"title":"Aratea, phaenomenon fragmenta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/aratea-phaenomenon-fragmenta","urn":null},"verse":true,"words":283,"text":"Haec sunt quae uisens nocturno tempore signa\nAeternumque uolens mundi pernoscere motum\nLegitimo cernes caelum lustrantia cursu.\nNam quae per bis sex signorum labier orbem\nQuinque solent stellae, simili ratione notari\nNon possunt, quia quae faciunt uestigia cursu\nNon eadem semper spatio protrita teruntur.\nSic malunt errare uagae per nubila caeli\nAtque suos uario motu metirier orbes.\nHae faciunt magnos longinqui temporis annos,\nCum redeunt ad idem caeli sub tegmine signum;\nQuarum ego nunc nequeo tortos euoluere cursus:\nVerum haec, quae semper certo euoluuntur in orbe\nFixa, simul magnos edemus gentibus orbes.\nQuattuor, aeterno lustrantes lumine mundum,\nOrbes stelligeri portantens signa feruntur,\nAmplexi terras caeli sub tegmine fulti:\nE quibus annorum uolitantia lumina nosces,\nQuae densis distincta licebit cernere signis.\nTum magnos orbis magno cum lumine latos,\nVinctos inter se et nodis caelestibus aptos,\nAtque pari spatio duo cernes esse duobus.\nAt si nocturno conuisens tempore caelum,\nCum neque caligans detergit sidera nubes\nNec pleno stellas super ardet lumine luna,\nVidisti magnum candentem serpere circum,\nLacteus hic nimio fulgens candore notatur.\nIs non perpetuum detexens conficit orbem,\nSed spatio multum superis praestare duobus\nDicitur et late caeli lustrare cauernas.\nQuorum alter tangens Aquilonis uertitur auras,\nOra petens Geminorum illustria; tum genus ardens\nIn sese retinens Aurigae portat utrumque.\nHunc supera laeua Perseus umeroque sinistro\nTangit; at Andromedae hic dextra de parte tenetur,\nImponitque pedes duplices Equus, et simul Ales\nPonit auis caput et clinato corpore tergum;\nAnguitenens umeris conititur; illa recedens\nAustrum consequitur deuitans corpore Virgo.\nAt uero totum spatium conuestit et orbis\nMagnus Leo et claro collucens lumine Cancer;\nIn quo consistens conuertit curriculum sol\nAestiuos medio distinguens corpore cursus.\nHic totus medius circo disiungitur, ille\nPectoribus ualidis atque aluo possidet orbem.","prev":{"citation":"Aratea, phaenomenon fragmenta fragm-max.179-222","label":"fragmentum maximum, lines fragm-max.179-fragm-max.222","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/aratea-phaenomenon-fragmenta/fragm-max.179","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/aratea-phaenomenon-fragmenta/fragm-max.179"},"next":{"citation":"Aratea, phaenomenon fragmenta fragm-max.268-311","label":"fragmentum maximum, lines fragm-max.268-fragm-max.311","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/aratea-phaenomenon-fragmenta/fragm-max.268","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/aratea-phaenomenon-fragmenta/fragm-max.268"},"credit":{"text":"Cicero, Aratea, phaenomenon fragmenta. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/CIC%7Cphae%7C001","quality":"proofread"}}