{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Brutus 292","citation":"Cicero, Brutus 292","ref":"292","level":null,"urn":"urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat2:292","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/brutus/292","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/brutus/292","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/brutus/292.md","author":{"name":"Cicero","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero"},"work":{"title":"Brutus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/brutus","urn":"urn:cts:latinLit:phi0474.phi039"},"verse":false,"words":156,"text":"sane quidem, inquit Brutus; quamquam ista mihi tua fuit periucunda a proposita oratione digressio. Tum Atticus: Aliquotiens sum, inquit, conatus, sed interpellare nolui. Nunc quoniam iam ad perorandum spectare videtur sermo tuus, dicam, opinor, quod sentio. Tu vero, inquam, Tite. Tum ille: Ego, inquit, ironiam illam quam in Socrate dicunt fuisse, qua ille in Platonis et Xenophontis et Aeschini libris utitur, facetam et elegantem puto. Est enim et minime inepti hominis et eiusdem etiam faceti, cum de sapientia disceptetur, hanc sibi ipsum detrahere, eis tribuere inludentem, qui eam sibi adrogant, ut apud Platonem Socrates in caelum effert laudibus Protagoram Hippiam Prodicum Gorgiam ceteros, se autem omnium rerum inscium fingit et rudem. Decet hoc nescio quo modo ilium, nec Epicuro, qui id reprehendit, assentior. Sed in historia, qua tu es usus in omni sermone, cum qualis quisque orator fuisset exponeres, vide quaeso, inquit, ne tam reprehendenda sit ironia quam in testimonio. Quorsus, inquam, istuc? non enim intellego.","prev":{"citation":"Brutus 291","label":"291","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/brutus/291","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/brutus/291"},"next":{"citation":"Brutus 293","label":"293","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/brutus/293","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/brutus/293"},"credit":{"text":"Cicero, Brutus, ed. Augustus Samuel Wilkins. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi039/phi0474.phi039.perseus-lat2.xml","quality":"proofread"}}