{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Fato 30","citation":"Cicero, De Fato 30","ref":"30","level":null,"urn":"urn:cts:latinLit:phi0474.phi054.perseus-lat2:30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-fato/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/de-fato/30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-fato/30.md","author":{"name":"Cicero","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero"},"work":{"title":"De Fato","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-fato","urn":"urn:cts:latinLit:phi0474.phi054"},"verse":false,"words":128,"text":"Quaedam enim sunt, inquit, in rebus simplicia, quaedam copulata; simplex est: Morietur illo die Socrates; huic, sive quid fecerit sive non fecerit, finitus est moriendi dies. At si ita fatum erit: Nascetur Oedipus Laio, non poterit dici: sive fuerit Laius cum muliere sive non fuerit; copulata enim res est et confatalis; sic enim appellat, quia ita fatum sit et concubiturum cum uxore Laium et ex ea Oedipum procreaturum, ut, si esset dictum: Luctabitur Olympiis Milo et referret aliquis: Ergo, sive habuerit adversarium sive non habuerit, luctabitur, erraret; est enim copulatum luctabitur, quia sine adversario nulla luctatio est. Omnes igitur istius generis captiones eodem modo refelluntur. Sive tu adhibueris medicum sive non adhibueris, convalesces captiosum; tam enim est fatale medicum adhibere quam convalescere. Haec, ut dixi, confatalia ille appellat.","prev":{"citation":"De Fato 29","label":"29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-fato/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/de-fato/29"},"next":{"citation":"De Fato 31","label":"31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-fato/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/de-fato/31"},"credit":{"text":"Cicero, De Fato, ed. Carl Friedrich Wilhelm Müller. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi054/phi0474.phi054.perseus-lat2.xml","quality":"proofread"}}