{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Lucullus 101","citation":"Cicero, Lucullus 101","ref":"101","level":null,"urn":"urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat2:101","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/lucullus/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/lucullus/101","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/lucullus/101.md","author":{"name":"Cicero","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero"},"work":{"title":"Lucullus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/lucullus","urn":"urn:cts:latinLit:phi0474.phi046"},"verse":false,"words":170,"text":"et quaecumque res eum sic attinget ut sit visum illud probabile neque ulla re impeditum, movebitur. non enim est e saxo sculptus aut e robore dolatus, habet corpus habet animum, movetur mente movetur sensibus, ut ei vera multa videantur neque tamen habere insignem illam et propriam percipiendi notam. eoque sapientem non adsentiri, quia possit eiusdem modi existere falsum aliquod cuius modihocverum. Neque nos contra sensus aliter dicimus ac Stoici, qui multa falsa esse dicunt longeque aliter se habere ac sensibus videantur. hoc autem si ita sit, ut unum modo sensibus falsum videatur, praesto est qui neget rem ullam percipi posse sensibus. ita nobis tacentibus ex uno Epicuri capite altero vestro perceptio et conprehensio tollitur. quod est caput Epicuri? si ullum sensus visum falsum est, nihil potest percipi. quod vestrum? sunt falsa sensus visa. quid sequitur? ut taceam, conclusio ipsa loquitur: nihil posse percipi. Non concedo inquit Epicuro. Certa igitur cum illo, qui a te totus diversus est, noli mecum, qui hoc quidem certe, falsi esse aliquid in sensibus,, tibi adsentior.","prev":{"citation":"Lucullus 100","label":"100","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/lucullus/100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/lucullus/100"},"next":{"citation":"Lucullus 102","label":"102","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/lucullus/102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/lucullus/102"},"credit":{"text":"Cicero, Lucullus, ed. Otto Plasberg. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi046/phi0474.phi046.perseus-lat2.xml","quality":"proofread"}}