{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Partitiones Oratoriae 93-94","citation":"Cicero, Partitiones Oratoriae 93-94","ref":"93","level":null,"urn":"urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat2:93-94","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/partitiones-oratoriae/93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/partitiones-oratoriae/93","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/partitiones-oratoriae/93.md","author":{"name":"Cicero","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero"},"work":{"title":"Partitiones Oratoriae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/partitiones-oratoriae","urn":"urn:cts:latinLit:phi0474.phi038"},"verse":false,"words":117,"text":"quid autem possit effici, in quo etiam quam facile possit quamque expediat quaeri solet, maxime ex causis eis quae quamque rem efficiant est videndum. Causarum autem genera sunt plura. Nam sunt aliae quae ipsae conficiunt, aliae quae vim ad conficiendum aliquam adferunt. Itaque illae superiores conficientes vocentur, hae reliquae ponantur in eo genere, ut sine his confici non possit. conficiens autem causa alia est absoluta et perfecta per se, alia ad aliquid adiuvans et efficiendi socia quaedam; cuius vis generis varia est et saepe aut maior aut minor Sunt autem aliae causae, quae aut propter principium aut propter exitum conficientes vocantur. Cum autem quaeritur quid sit optimum factu, aut utilitas aut spes efficiendi ad adsentiendum impellit animos.","prev":{"citation":"Partitiones Oratoriae 92","label":"92","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/partitiones-oratoriae/92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/partitiones-oratoriae/92"},"next":{"citation":"Partitiones Oratoriae 95","label":"95","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/partitiones-oratoriae/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/partitiones-oratoriae/95"},"credit":{"text":"Cicero, Partitiones Oratoriae, ed. Augustus Samuel Wilkins. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi038/phi0474.phi038.perseus-lat2.xml","quality":"proofread"}}