{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Pro Cn. Plancio 59","citation":"Cicero, Pro Cn. Plancio 59","ref":"59","level":null,"urn":"urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.perseus-lat2:59","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-cn-plancio/59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/pro-cn-plancio/59","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-cn-plancio/59.md","author":{"name":"Cicero","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero"},"work":{"title":"Pro Cn. Plancio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-cn-plancio","urn":"urn:cts:latinLit:phi0474.phi028"},"verse":true,"words":118,"text":"quaesisti utrum mihi putarem, equitis Romani filio, faciliorem fuisse ad adipiscendos honores viam an futuram esse filio meo, quia esset familia consulari. ego vero quamquam illi omnia malo quam mihi, tamen honorum aditus numquam illi faciliores optavi quam mihi fuerunt. quin etiam, ne forte ille sibi me potius peperisse iam honores quam iter demonstrasse adipiscendorum putet, haec illi soleo praecipere—quamquam ad praecepta aetas non est gravis—quae rex ille a Iove ortus suis praecepit filiis: vigilandum est semper; multae insidiae sunt bonis. id quod multi invideant— nostis cetera. nonne, quae scripsit gravis et ingeniosus poeta, scripsit non ut illos regios pueros qui iam nusquam erant, sed ut nos et nostros liberos ad laborem et ad laudem excitaret?","prev":{"citation":"Pro Cn. Plancio 58","label":"58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-cn-plancio/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/pro-cn-plancio/58"},"next":{"citation":"Pro Cn. Plancio 60","label":"60","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-cn-plancio/60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/pro-cn-plancio/60"},"credit":{"text":"Cicero, Pro Cn. Plancio, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi028/phi0474.phi028.perseus-lat2.xml","quality":"proofread"}}