{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carminum minorum app. 2.51-98","citation":"Claudian, Carminum minorum app. 2.51-98","ref":"2.51","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudian/carminum-minorum-app/2.51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudian/carminum-minorum-app/2.51","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudian/carminum-minorum-app/2.51.md","author":{"name":"Claudian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudian"},"work":{"title":"Carminum minorum app.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudian/carminum-minorum-app","urn":null},"verse":true,"words":300,"text":"Sic mater potes esse dei. Iam tolle serenum\nLaeta animum tantoque libens haec adspice vultu,\nVt deceat genuisse Iovem. Depone pavorem\nIndignum partu. Natum quae exemplar habebat?\nCui metuis, nihil ipse timet. Nam numine recto\nRidebas tu, dive, truces animosque superbos\nDe genitore tenes, votisque aptissimus orbis\nGaudebas tantum iam tum meruisse novercam:\nCorripis exiguis mox grandia guttura palmis\nEt quamvis teneri cogens in brachia pondus\nCorripis impressos relevans tellure dracones.\nEfferat aetherium, quantum volit, orbis in axem\nLatoidas verosque probet sua fabula divos,\nQuod Delo iam stare licet. Non aequa laborum\nGloria, nec parili serpentes sorte necarunt:\nIlli unum ferro; geminos et inermis et unus!\nHis coeptis non ulla parat cunabula partus,\nDive, tibi; sed cum totis iam bruma rigeret\nImbribus et solidis haererent flumina lymphis,\nNudum praegelidis durando firmat in undis.\nVtque rudes primo temptasti robore gressus,\nFrondosae deserta vagus penetralia silvae\nSecura iam matre petis telisque tremendis\nLudis et aerias adducto deicis arcu\nAut funda violentus aves noctemque sub astris\nExigis et puram fractis bibis amnibus undam.\nInmanem interea Nemeae per lustra leonem\nIpsa Chimaeraea cretum de gente noverca\nIn tua depastis armabat vota iuvencis,\nAugebatque fero vires rabiemque iuvabat\nNaturam minus esse putans. Quantaque virorum\nFunera, quam multos stravit cum dentibus apros!\nNon illum magnae viduatis moenibus urbes\nArmorum fregere minis, Martique domando\nAdsuetas morsu fudit graviore catervas.\nHunc gravis Eurystheus (nam te, quo cuncta levares,\nImperium duri voluit sufferre tyranni\nSic mundo Fortuna favens), hunc sternere leto\nImperat. Tum (nullum virtus reticenda per aevum\nDignaque sidereos post membra intrare recessus!)\nPosse mori quam vile putas! Namque impiger ultro\nVadis inmensae scrutatus invia silvae;\nIn nova sanguineos armantem vulnera rictus\n(Admonita feritate iubas visuque cruentus\nExcussis movet arma toris dubiumque residens\nInfremit) invadis trepidum solisque lacertis\nGrandia corripiens eluso guttura morsu\nImbellem fractis prosternis faucibus hostem;","prev":{"citation":"Carminum minorum app. 2.1-50","label":"II. (CI.) Laus Herculis., lines 2.1-2.50","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudian/carminum-minorum-app/2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudian/carminum-minorum-app/2.1"},"next":{"citation":"Carminum minorum app. 2.99-139","label":"II. (CI.) Laus Herculis., lines 2.99-2.139","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudian/carminum-minorum-app/2.99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudian/carminum-minorum-app/2.99"},"credit":{"text":"Claudian, Carminum minorum app.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000799.zip","quality":"proofread"}}