{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Statu Animae 1.1.15-23","citation":"Claudianus Mamertus, De Statu Animae 1.1.15-23","ref":"1.1.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.1.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.1.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.1.15.md","author":{"name":"Claudianus Mamertus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus"},"work":{"title":"De Statu Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0089a.stoa001"},"verse":false,"words":204,"text":"ita enim palam sententias suas adstruunt, ut clam nihilo minus mussitantes blandimentis lenocinantibus ignaros rerum sedulo precentur, ut suae potissimum sententiae adquiescant, sibimet adsentiantur: illud ueri plenum, illud esse salutiferum, quod ipsi doceant, etiam deierando confirmant. si auctoritatom quaeras, subiciunt istius modi causarum secreta adiri nequaquam posse, nisi subtilissima rerum indagatrice ratione. si eandem in articulo reposcas, adiciunt auctoritati potius oportere concedi, neque ului praefatus sum propter argumentorum latentes quosdam scopulos pelagus disputationis intrare. ita auctoritate rationem, ut auctoritatem obiectu rationis eludunt et utroque horum ad id utuntur, ut neutro utantur. at si eosdem paulo strictius artum disputationis includat, aiunt quosdam esse sanctorum, quibus huiusce modi sit facillimum soluere quaestiones, se ab aliena magis auctoritate pendere, illud se maxime, quod alius sanxerit, esse secuturos. haec quis ferat ulloque ferri pacto posse iudicet, hominum quempiam et infitiari scientiam et uindicare doctrinam, cogitata sua, si discussor absit, adstruere, si adsit, operire? at, inquis, quorsum sermo progreditur? ego uero longiuscule. quam uolui praefatus sum, dum praesentium piget taedetque, nuper etenim offendi in quosdam, qui chartulam quandam oppido studiose lectitabant, et quia mortalium generi mos est, noui operis agnitione pellecti ad id percipiendum sedulo animo intenderant: hoc idem mihi acsi cognitu necessarium ultro ingerentibus inspicere plane non abnui.","prev":{"citation":"De Statu Animae 1.1.1-14","label":"1.1.1 to 1.1.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.1.1"},"next":{"citation":"De Statu Animae 1.2","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.2"},"credit":{"text":"Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}