{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Statu Animae 1.11","citation":"Claudianus Mamertus, De Statu Animae 1.11","ref":"1.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.11.md","author":{"name":"Claudianus Mamertus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus"},"work":{"title":"De Statu Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0089a.stoa001"},"verse":false,"words":267,"text":"Post haec argumentaris ac dicis, idcirco incorporeum creatum nil esse, quia quidquid factori s.uo conprehensibile sit incorporeum esse non. possitsub hac ergo ratione ipse sibi deus ignotus es.t: qui si idcirco incorporeum nihil creauit, ne aliquid creatum notitiam creatoris excederet, cum uel corporeum uel incorporeum nihil nisi praecedente scientia creantis exstiterit, uidelicet quia nihil nesciens fecit, se ipsum ergo prae omnibus nescit, qui incorporaliter antecellit omnem substantiam quam creauit, ac per hoc maior se ipso est, qui sui capax non est. quod quia dici ratione non sinitur, consequens est, ut ideo incorporeum quippiam non creauerit, ne sibi creatum aliquid inconprehensibile esse possit, cum ipse summus incorporeus sibi ignotus esse non possit. uide quam paruo negotio ueritatis calor frigentium uerborum pruinas liquefaciat. et cum discernere nequeas a creato materiam, ab informi formatum, ab aere spiritum, sic imaginem dei pronuntias tamquam potissimorum scitus, qui minimorum probaris ignarus. iam nunc testimoniorum uel maxime penuria coactus de quodam opere sancti Hieronymi capitulum quoddam, quod quidem te constat non intellexisse, subiungis, quo ait: globos siderum corporatos esse spiritus arbitrantur. omnem qui arbitratur dubitare non dubium est. beatum uero Hieronymum de spiritibus corporatis quorundam referre dicis arbitrium: qui si arbitrantium, hoc est dubitantium sequitur forte sententiam, cum eiusdem <quo>que tu sequare, cumque non nisi ab ignorantia proficiscatur dubiets arbitrantis, agnosce te nobis quaerentibus ueritatem 1 pro una quam polliceris scientia multorum nescientias adtulisse. nam cum quasi probatissimo testimonio eius utaris, qui de eis dubitans, quorum testimoniis utitur, eos dubitantes adfert, quos testes adhibet, quid te posse pronuntiare censendum est, qui ab auctoris tui dubitantis auctore dubio tertius ipse iam dubitas?","prev":{"citation":"De Statu Animae 1.10","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.10"},"next":{"citation":"De Statu Animae 1.12.1-14","label":"1.12.1 to 1.12.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.12.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.12.1"},"credit":{"text":"Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}