{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Statu Animae 1.13","citation":"Claudianus Mamertus, De Statu Animae 1.13","ref":"1.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.13.md","author":{"name":"Claudianus Mamertus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus"},"work":{"title":"De Statu Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0089a.stoa001"},"verse":false,"words":397,"text":"Nunc ergo si humanum corpus, terrenum scilicet atque moribundum, in id gloriae transformabitur, ut fiat de carnali spiritale secundum apostolum, qui ait: seminatur corpus animale, resurget corpus spiritale, et anima humana sic nunc spiritalis est, ut tamen corpus sit, ergo humana caro transferetur in animae dignitatem, cum facta fuerit corpus spiritale, et anima quae corpori iuste dominata, quae domino pie iusteque famulata est, quae deum fideliter credidit aut fortassis et sciuit, exaequata sibi carne sua ipsa quoque nihil pro substantiae qualitate promouebitur. et ubi est illud, non qui oculum carnis, sed qui oculum cordis mundauerit, deum uidebit? nam beati Mundo corde, quon- ' iam ipsi deum uidebunt. ergo forsan beatificabitur corpus pro modo suo et anima itidem pro modo suo. illud inmutabitur, ut spiritui per omnia ad nutum seruiat, cui contumax saepe restitit, et haec inmutabitur, ut deum uideat, quem flagrantia castae caritatis inhiauit. et quoniam apostolus spiritum, animam corpusque discreuit inquiens: ut integer spiritus uester et anima et corpus, quia post resurrectionem non animaliter uiuendum est, scilicet ubi non edendum uel bibendum, ubi non dormiendum neque coeundum est, transibit totum animale corpus in spiritale corpus, quia et anima tota transibit in spiritum, et erit totum spiritale corpus propter inhabitantem spiritum. qui utique spiritus si in hac uita concupiuit aduersus carnem et concupiscenti aduersum se carni non cessit, iure in aeternum nihil illo difficultatis sentiet, cuius difficultates caelestis auxilii uirtute superauit, nec par erit ut exaequetur domino, qui eidem cessit inuitus, et in serui statu remaneat, qui uicit uoluntarius. quocirca datur intellegi, quod sicut in hac uita animae humanae substantia incorporaliter dignitate sui anteit corpus animale, ita post resurrectionem remunerationemque anteibit corpus spiritale. omne autem quod spiritali corpore potius est, corpus ut arbitror non est: ergo iuxta huius necessarii mei tractatum, qui angelos sola esse tantum corpora decernit, humanae substantiae angelica natura erit inferior. certum namque diuina auctoritate retinemus sanctorum corpora, quae inmutari merebuntur in gloriam, angelicis exaequanda corporibus dicente domino: et erunt sicut angeli in caelo. si igitur angeli spiritalia tantum corpora sunt uniusque substantiae et prouehetur corpus humanum ad angelici corporis dignitatem, homo angelo qualitate corporis exaequabitur, dignitate spiritus praeeminebit. quod si, ut est utique, uidetur absurdum, duplex ergo est angelica sicuti est humana substantia: habens corpus totius facilitatis maximaeque pulchritudinis, quod hominibus cum iubetur adpareat, habens incorporeum, quo deum semper uideat iuxta illud euangelicum quo dictum est: quia angeli eorum semper uident faciem patris mei.","prev":{"citation":"De Statu Animae 1.12.15-28","label":"1.12.15 to 1.12.28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.12.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.12.15"},"next":{"citation":"De Statu Animae 1.14","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.14"},"credit":{"text":"Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}