{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Statu Animae 1.25.26-39","citation":"Claudianus Mamertus, De Statu Animae 1.25.26-39","ref":"1.25.26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.25.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.25.26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.25.26.md","author":{"name":"Claudianus Mamertus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus"},"work":{"title":"De Statu Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0089a.stoa001"},"verse":false,"words":288,"text":"perfectior latitudo altitudine, quia altitudo non solum findi ac secari, uerum et a latere caedi potest. ergo altitudo sine latitudine et longitudine esse non potest, et ubi haec tria sunt, haud dubie corpus est. latitudo sine longitudine esse non potest, longitudo sine his omnibus esse potest, sed sine puncto esse non. potest. sine his uero punctum semper est nec cuiuspiam ut sit indiget, quia unius nullum potest esse principium. circulus igitur una eademque circumflexa fit linea, sed sicut in trigonis et tetragonis per angulos puncta sunt, quibus figurarum ratio consistit, sic in circulo eius medium puncto possidebitur, ut circulus rata dimensione formetur. nam cum unum circini radium fixeris atque alium a centro extrinsecus circumflexa, adtende quantum potes centri potentiam ab stabili radio illum qui circumagitur radium regere et illic, ubi localiter non est, potentialiter circulum figurare. Hic si purgata mentis intendas acie, subrutilare tibi iam debet quid sit anima. illud etiam quale est quod, si sensum corporis consulamus, per medium circulum duae pares lineae iuxtim duci posse credantur, cum ratio manifesta conuincat nequaquam per eundem medium duci duas posse nisi una sit breuior? uidetur mihi, sicut superius de trigona patuit, istic quoque circuli ratio insolubilibus atque aeternis manere legibus stabilis. tu mihi nunc dicas uelim, si ista localiter conspicit anima, quid causae est, ut mihi aliquid rotundum, trigonum uel tetragonum in occidente de corporibus formare molienti eadem sine tumore uel motu ratio rotundi uel quadri non desit, cum eodem temporis puncto secundum eandem rotundi et quadrati legem in oriente alius paria de corporibus ualeat fabricare? uidesne uel de his, quae conspicatur anima, quid sit uisus animi? intellegisne intellegibile et intellegens nequaquam posse seiungi? animaduertisne etiam quid intersit inter illas formas, quas corpore cernimus, et istas, quas mente conspicimus?","prev":{"citation":"De Statu Animae 1.25.13-25","label":"1.25.13 to 1.25.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.25.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.25.13"},"next":{"citation":"De Statu Animae 1.25.40-48","label":"1.25.40 to 1.25.48","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.25.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.25.40"},"credit":{"text":"Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}