{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Statu Animae 1.25.40-48","citation":"Claudianus Mamertus, De Statu Animae 1.25.40-48","ref":"1.25.40","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.25.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.25.40","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.25.40.md","author":{"name":"Claudianus Mamertus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus"},"work":{"title":"De Statu Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0089a.stoa001"},"verse":false,"words":320,"text":"istas esse sempiternum mundum, cuius hic mundus imago sit, unde diuinitus dictum est: praeterit enim figura huius mundi. uides etiam quod cum longitudines, latitudines et altitudines corporum scire nullius propemodum sit momenti, satis esse aliud, unde dicit apostolus oportere nos nosse quid sit latitudo et longitudo, sublimitas et profundum? quid enim mihi proderit uspiam altitudinem corporei caeli quaerere, planorum siderum diastemata uel circulorum uias uel singulorum interualla rimari, quid spatia terrae cognoscere uel abyssi profunda penetrare? non de his me, ut reor, apostolus commonitum uoluit, quae non solum laboriosa sunt, sed etiam noxia si, cum per haec ad aeterna semperque manentia transeundum sit, in his haereatur atque remaneatur. Reuertere nunc atque intuere omne longum longitudine longum fieri, ipsam uero longitudinem longam dici non posse, ut omne castum castitate castum fieri, ipsam uero castam non dici ullatenus castitatem. cum ergo meram longitudinem contemplari cupis aut cum in trigonum uel hexagonum mentis oculum figis, proice quantum uales ac refuge non solum omne corporeum, sed quidquid simile potest esse corporeo, et cum trigonam uel tribus punctis ac tribus lineis uel rotundam puncto uel linea conformari incorporaliter atque inlocaliter uideris, uim quoque ac supereminentiam conspice numerorum et intellege uniuersum corporeum numerabile per numeros fieri, ipsos uero numeros non posse numerari. nam quis non dicam eloqui, sed cogitare digne ualeat, quod numerus, cum ex uno et per unum et in uno sit, principium tamen ac finis illius non sit? si enim dixerimus unum numeri esse principium, ipsius unius quod dicemus esse principium P ecce habes principium numeri in principio, ut ex ipsa sit numerus. iam uero si numerare uelimus, adicimus unum uni ut fiant, duo, et unum duobus ut fiant tria, et unum tribus ut fiant quattuor, et deinceps quotiens unum multiplicauerimus, totiens quasi multi singuli in summa ducuntur, ut decies ducti decem et uicies uiginti et centies centum et millies mille nominentur, ut agnoscas omnem numerum ita per unum esse, sicut ex uno procedere.","prev":{"citation":"De Statu Animae 1.25.26-39","label":"1.25.26 to 1.25.39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.25.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.25.26"},"next":{"citation":"De Statu Animae 1.25.49-60","label":"1.25.49 to 1.25.60","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.25.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.25.49"},"credit":{"text":"Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}