{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Statu Animae 1.26.11-17","citation":"Claudianus Mamertus, De Statu Animae 1.26.11-17","ref":"1.26.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.26.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.26.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.26.11.md","author":{"name":"Claudianus Mamertus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus"},"work":{"title":"De Statu Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0089a.stoa001"},"verse":false,"words":277,"text":"nullus est tamen, qui meminisse et cogitare et hoc ipsum amare non diligat: cum autem tibi in mente est cogitationis et amoris tui, si tanta illa meministi quanta sunt, tanta est mens tua quanta sunt illa, et cum dilectionem uel mentem tuam cogitas, si tanta ea quanta sunt cogitas, tanta est cogitatio tua quanta illa sunt, et si mentem uel cogitationem tuam pro sui modo diligis, haec et amor tuus aequalia certe sunt, et si se singula tota simul uel ament uel cogitent uel meminerint, non maiora erant tota simul tria, quam uel mens tota pariter recolens uel cogitatio tota cognoscens uel amor tota diligens. haec et in te esse ac potius ista te esse me tibi radiante cognosces, si illos mihi oculos quibus me uideri dignor adtuleris. nequaquam me uel incorporeus nisi purgatus uidet, quo minus uideri me a te putes posse, si corpus es? ego et pater et caritas nostra unus deus sumus: tu, mens rationalis et uerbum uel dilectio tua unus es homo ad similitudinem auctoris tui factus, non ad aequalitatem, creatus nempe, non genitus, formatus es ipse, non formator. recede ab his quae infra te sunt minus utique formata, hoc est minus formosa quam tu es, accede formatrici formae, quo possis esse formosior, eidemque semper adiungere, quia. tanto ab illa speciei amplius capies, quanto te illi caritatis pondere magis inpresseris: ab illa scilicet obtinebis imaginis huius indemutabilem statum, a qua sumpsisti principium. haec et talia loquitur ueritas ad aurem cordis intrinsecus admonens nos, ut quoniam ad similitudinem incorporei dei, non ad similitudinem corporei mundi facti sumus, incorporeos nos esse noscamus non solum quia deo incorporeo similes sumus, sed etiam quia corporeo mundo dissimiles.","prev":{"citation":"De Statu Animae 1.26.1-10","label":"1.26.1 to 1.26.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.26.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.26.1"},"next":{"citation":"De Statu Animae 1.26.18","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.26.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.26.18"},"credit":{"text":"Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}