{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Statu Animae 1.3.16-32","citation":"Claudianus Mamertus, De Statu Animae 1.3.16-32","ref":"1.3.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.3.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.3.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.3.16.md","author":{"name":"Claudianus Mamertus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus"},"work":{"title":"De Statu Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0089a.stoa001"},"verse":false,"words":281,"text":"Ac mihi primum proprietas huius nominis maxime discutienda est. adfectus nempe ab eo dicitur quod aliquid adficiat, quidquid autem adficitur, patitur. pati uero non est nisi passibilis creataeque substantiae, quae quoniam a summa. essentia, quae deus est, ut exsisteret, uocata de nihilo est inter illud, de quo facta, et illud, a quo facta est, media: ita substantiam adfici potest at proficiat, sicut inferioribus ut deficiat. de anima quippe loquor humana. igitur nec nihilum adfici aliquo pacto potest, quia substantiam non habet, nec deus, quia detrimenta non sentit augmentaue non recipit. adficiuntur autem media, sicut supra dictum est, uel profectu uel defectu. enim uero quidquid adficitur patitur, et quidquid patitur non esse deum nemo sanorum infitias ierit, quia utrumque mutuo reciprocat, ut nec mutabile nisi passibile, nec passibile possit esse nisi mutabile. quod autem philosophorum testimonio misericordiam atque iustitiam et istius modi bona adfectiones passibilis dicit esse creaturae easdemque in deo essentialiter, non accessibiliter, haud intendit animo sibi semet aduersa proferre, quia adfectio accessio est non autem aliquid deo accidit: igitur adfectioni non subiacet. nam quidquid adficitur, contrariis congruentibusque pariter obnoxium ambifariae subditur passioni. quocirca si summa diuinitas sensit conpatientis adfectu, etiam malae passionis subiacet stimulo. sensit dicis: utique sentire accidens eius est, qui ante non sensit. aeternitati autem, quia passionem Christi sempiterne sciuit, ut pote quam ipsa disposuit, passionis tempore noui nihil, quod nosset, ne dicam quod sentiret, accessit. Sed quid nunc ego de adfectu disseram eundemque inpassibilem fore disputando conuincam, cum is ipse cui entradieimus, haud dubie fassus sit crucifixo homini deum fuisse conpassum ? quidnam, quaeso, istud est: non sensit patientis sensu, sed sensit conpatientis adfectu ? quid est sensit, quidue non sensit? aut quo modo passus est, si non sensit?","prev":{"citation":"De Statu Animae 1.3.1-15","label":"1.3.1 to 1.3.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.3.1"},"next":{"citation":"De Statu Animae 1.3.33-47","label":"1.3.33 to 1.3.47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.3.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.3.33"},"credit":{"text":"Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}