{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Statu Animae 2.10.1-12","citation":"Claudianus Mamertus, De Statu Animae 2.10.1-12","ref":"2.10.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.10.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.10.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.10.1.md","author":{"name":"Claudianus Mamertus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus"},"work":{"title":"De Statu Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0089a.stoa001"},"verse":false,"words":293,"text":"Audiamus igitur quid imaginis suae pronuntiet inimicis diuina sapientia: dixerunt, inquit, inpii cogitantes non recte: exiguum et cum taedio est tempus uitae nostrae et exstinctum cinis erit corpus nostrum et spiritus diffundetur tamquam mollis aer. inpii haec ergo dixerunt, super quis paulo post eadem scriptura sic loquitur: excaecauit enim illos malitia eorum, quoniam deus creauit hominem inexterminabilem et ad imaginem suae similitudinis fecit illum. istic ego temet in defensionem tui acrius permouendum credo proque causae merito in me etiam istius modi ferme uerba facturum: quid tu undeunde contractis testificationibus uteris haudquaquam tamen ueritate pulsantibus conscientiae nostrae \\\\ sincerum? quid autem mea refert, quid porro adtinet inpios ob detractam diuinae imagini dignitatem diuinitus plecti, cum memet inpietatis huiusce laqueis nouerim non teneri ? proinde moneo facessas nec sententiae talis infamiam mihi mendaciter inuras. nunc ego nisi renuis in tua tecum redeo, ex quis arbitrabere, utrumnam istud in inpios prophetici sermonis oraculum an in te sit porrectum, te scilicet, te magis perstringat, qui praetento scientiae priuilegio contra famam deditus sententiae et contra sententiam sollicitus famae eadem, quae istic uelut aliena renuis, illic itidem ueluti propria defendis. Ne quis sit tamen uel mihi secus interpretandi uel tibi forsan infitiandi locus, in praesentiarum super quibus agimus utraque uideamus. propheta nempe dicit inpios dicere: exstinctum cinis erit corpus nostrum et spiritus diffundetur tamquam mollis aer. enimuero tute quid dicis? nonnullae sunt, inquis, spiritales naturae, ut angeli, archangeli ceteraeque uirtutes, ipsa quoque anima nostra uel certe aer iste subtilis, tamen incorporeae nullatenus aestimandae. intende, quaeso, animum, pro quisque nostri arbiter, ferque iudicium, sitne aliquod prolocutionum harumce discrimen: inpii de humano spiritu, de anima uidelicet humana dixerunt, quod diffundatur spiritus tamquam mollis aer. necessarius hic noster adiungit, quod anima humana et aer iste subtilis aeque spiritalia sint, sed perinde incorporea non sint.","prev":{"citation":"De Statu Animae 2.9.39","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.9.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.9.39"},"next":{"citation":"De Statu Animae 2.10.13-19","label":"2.10.13 to 2.10.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.10.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.10.13"},"credit":{"text":"Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}