{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Statu Animae 2.11","citation":"Claudianus Mamertus, De Statu Animae 2.11","ref":"2.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.11.md","author":{"name":"Claudianus Mamertus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus"},"work":{"title":"De Statu Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0089a.stoa001"},"verse":false,"words":277,"text":"Igitur quamquam nonnullis locorum sicubi conduxit harumpiam scripturarum testimoniis usus sim, fas tamen est multimodo ueritatis gladio falsiloqui ceruiculam salubri concisione concipilari. Paulus doctor gentium, uas electum: omne peccatum, inquit, extra corpus est, qui autem fornicatur in corpus suum peccat. si excepto crimine fornicationis extra corpus est omne peccatum, in anima ergo est. porro si in anima est et corpus est anima, non ergo extra corpus est omne peccatum. sed apostolus dicit praeter fornicationem extra corpus esse omne peccatum. incorporea ergo est anima, ut sit aliquid in quo extra. corpus possit esse peccatum. itemque ad Corinthios in eum, qui scelere pollutus incesti nouercalem torum pene matris stuprator inluserat, sententiam premulgaturus sic ait: etsi absens corpore, praesens autem spiritu eum qui hoc opus fecit iam iudicaui. quid istud, apostole Paule, quid istud est? quo modo absens corpore es, ubi spiritus praesens? si corpus est spiritus, cur non potius ex duobus conpacte corporibus uno absentem alio praesentem te esse dicis, aut si unum corpus es totus, cur non parte corporis abesse te et parte corporis adesse te profers? ut enim corpore Corinthiis te dicas absentem, eo uidelicet ferri potes, quia totus in uniuerso tuo corporeus es, uerum quod corporeus totus et-per hoc quia absens corpore absens totus, nescio quo tui, quo non es, adesse te dicis: aut mendacii te arguis aut corporales istos de animae incorporalitate conuincis. estne aliquid istic creperum aut fortassis obscurum, qui in quantum corporeus est absens Corinthiis est aut nullo sui aut per incorporeum praesens est? incorporeus ergo est spiritus humanus, per quem Paulus apostolus absens toto corporeo sui Corinthiis potuit praesentari. haec et talia ex omni ferme authenticorum uoluminum corpore innumera proferre possemus.","prev":{"citation":"De Statu Animae 2.10.13-19","label":"2.10.13 to 2.10.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.10.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.10.13"},"next":{"citation":"De Statu Animae 2.12.1-10","label":"2.12.1 to 2.12.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.12.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.12.1"},"credit":{"text":"Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}