{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Statu Animae 2.12.58-71","citation":"Claudianus Mamertus, De Statu Animae 2.12.58-71","ref":"2.12.58","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.12.58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.12.58","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.12.58.md","author":{"name":"Claudianus Mamertus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus"},"work":{"title":"De Statu Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0089a.stoa001"},"verse":false,"words":296,"text":"hic autem cursus atque status profectus est atque perfectio, quae scilicet uirtutum est; non locorum, quoniam qui proficit currit et qui perficit peruenit. Nunc autem quoniam amplissimos campos latissimae quaestionis breui admodum calle transmisimus datis aliquot, ut reor, indiciis, quae scilicet a recto ueritatis tramite errorum deuia secernunt, quid sibi uelit illud, quod apostolus siue in corpore siue extra corpus raptum se esse dicit, inquiro. quippe sic ait: scio hominem raptum, siue in corpore siue extra corpus nescio et reliqua, de quibus quod adtinuit diximus. ac primum adhibita discussione uideamus quid certum istic sibi beatus apostolus quidue fateatur incertum. raptum esse hominem scit, in corpore an extra corpus nescit. animaduerte iam aliud hic dici hominem, aliud corpus. ecce tamen - discretum est, quid nescire apostolus, quid scire se dicat. excutiamus igitur utrum ex incorporeo corporeoue an ex utroque sit ita tenus nesciat, sicuti cum corpore an sine corpore sit raptus ignorat. scio, inquit, hominem raptum, sed sine in corpore sine extra corpus nescio. istic nunc animaduerti licet, quod is qui raptus est et raptum esse se nouit, sentiens tamen non ipsum se esse corpus suum et sic cum eodemne an sine eodem raptus sit haesitat, se ipsum tamen raptum esse non dubitat. et cum istoc omne patescit obscurum, nempe is, qui seu cum corpore seu sine corpore sit raptus incertus est, incorporeum tamen esse et corpus habere se certus est, quia si non sine corpore raptus est, et corpus cum illo raptum est, et non tamen hoc est ipse quod corpus, cum quo raptus est. si sine corpore, multo potius intellegitur non esse corpus, quod potest esse sine corpore. scio, inquit, hominem raptum, sed siue in corpore siue extra corpus nescio, quod tale est ac si diceret: raptum me scio, sed cum corpore an sine corpore nescio.","prev":{"citation":"De Statu Animae 2.12.48-57","label":"2.12.48 to 2.12.57","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.12.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.12.48"},"next":{"citation":"De Statu Animae 2.12.72-73","label":"2.12.72 to 2.12.73","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.12.72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.12.72"},"credit":{"text":"Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}