{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Statu Animae 2.2.8-12","citation":"Claudianus Mamertus, De Statu Animae 2.2.8-12","ref":"2.2.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.2.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.2.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.2.8.md","author":{"name":"Claudianus Mamertus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus"},"work":{"title":"De Statu Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0089a.stoa001"},"verse":false,"words":293,"text":"sic in auctore suo altius ratiocinata cognouit illud, quod in superiore libro memoraui, uiditque nisi ab inmoto moueri nihil posse, itaque necessario stare animam ut corpus moueat per tempus et locum, stare uero in se ipso deum, qui mourat animam per tempus, corpus uero per locum pariter et per tempus. et quoniam principio nullum potest esse principium, quod iuxta de inmensitate ac sempiternitate cogitandum est, quia sicut a nullo coepit, ita in nullo consistit, non sine quodam medio ab imis, quod omne corpus est, ad summa, quod deus est, eundum rata se scilicet inter extrema mediam repperit eo quod nec cuiquam corporum similis exsisteret, quia similitudo dei esset, nec eidem aequari deo posset, quia etsi ab illo coepisset, de illo non esset.' Animaduertit etiam in rerum plenitudine aliud esse secundum ueritatem quod iudicaret nec iudicaretur, aliud quod iudicaret et iudicaretur, aliud quod iudicaretur nec iudicaret: secundum ueritatem deum iudicare de quo non iudicaretur, animam iudicare et iudicari, corpora iudicari nec iudicare. tunc autem minime falli iudicantem, cum adhaeret illi secundum quod iudicat, tunc maxime cum conlabitur ad illud de quo iudicat. intellexit quoque propter inmutabilem uim contrariorum sicut tenebras luci, sicut essentiae nihilum, ita incorporeo corpus esse contrarium et uidit similitudinem cuiusque rei in contrario esse non posse, quia uidelicet inmota rerum ratio non sinit, ut aliquid uiuat mortuum, uideat caecum, substantia sit simul et nihilum. hic igitur intellegens nonnihil in anima humana esse deo simile, quia sit ille lumen inluminans et haec lumen inluminabile, incorpoream non dubia decreuit illud adiciens, quod si anima corpus esset et haec eadem similitudo dei esset, corporeus ergo deus esset, iusteque maluit propter similitudinem creatoris sublimare creaturam, quam propter eandem similitudinem humiliare creatorem certo cognoscens indissolubiliter nexum, ut duo similia aut utraque incorporea sint aut utraque corporea.","prev":{"citation":"De Statu Animae 2.2.1-7","label":"2.2.1 to 2.2.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.2.1"},"next":{"citation":"De Statu Animae 2.2.13","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.2.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.2.13"},"credit":{"text":"Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}