{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Statu Animae 2.3.11-19","citation":"Claudianus Mamertus, De Statu Animae 2.3.11-19","ref":"2.3.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.3.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.3.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.3.11.md","author":{"name":"Claudianus Mamertus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus"},"work":{"title":"De Statu Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0089a.stoa001"},"verse":false,"words":276,"text":"sin autem istius modi praepositione simpliciter usus es, incurristi nescius ueritatem, per eandem tamen ignorantiam uno tantum lapsus articulo, quod omnia incorporata dixisti, cum satis constet duplicis creaturae substantiam sic ordinatissima lege conpositam, ut omne creatum incorporeum et incorporatum sit, non autem omne corporeum sit et animatum. ac per hoc incorporatum corpus dici non potuit uelut in corpus missum, quia incorporatio ad illam pertinet absque ambiguitate naturam, quae et, prius quam incorporata est, non fuit corpus et, postquam incorporata est, non est corpus. si uero incorporata omnia eo forsitan sensu dixisti, quo dici plane potuit, etsi non debuit, omnia facta esse corporea, excidisti pariter et a proprietate uerbi et a ratione ueri, quia si omnis creatura corporea est, nihil incorporatum est: si autem incorporeum quid creatum est, non est omnis creatura corporea. Sed una haec eademque causa est, quae te multiplici inuoluit errore: magna uidelicet rerum ignoratio et scientiae mira praesumptio. hinc quippe fit ut uel spiritus corporatos corpus esse credas uel item corpora incorporata definias. in istis tam dialecticis conclusionibus tuis semper tibi ueniat in mentem illius quam inurendam ducis aliis alti erroris infamiam. diuinua quoque temet sermo commoueat: oportere prius deponi trabem propriam, ut possit alienam quis auferre festucam. proinde quia non lacessis quasi dubios praelii, sed percellis quietos mucrone conuicii et cunctis creaturae partibus mensuram pondus et numerum indita esse dixisti, quoniam haec simul omnibus constat inesse corporibus et animam corpus esse decernis, quae huius mensura sit, qui numerus, quod pondus inquiro. si modum uegetanti animae uiuentis corporis modus facit, quia corpus extrarium quasi uas aliquod animam ueluti minus quoddam corpus includit, ergo animae, ut tu ais, quantitas pro corporis quantitate censenda est.","prev":{"citation":"De Statu Animae 2.3.1-10","label":"2.3.1 to 2.3.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.3.1"},"next":{"citation":"De Statu Animae 2.3.20-31","label":"2.3.20 to 2.3.31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.3.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.3.20"},"credit":{"text":"Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}