{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Statu Animae 2.4.15-24","citation":"Claudianus Mamertus, De Statu Animae 2.4.15-24","ref":"2.4.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.4.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.4.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.4.15.md","author":{"name":"Claudianus Mamertus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus"},"work":{"title":"De Statu Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0089a.stoa001"},"verse":false,"words":282,"text":"Omnia etenim corpora, quibus quidque uel numeramus uel pendimus uel metimur, et numerabilia sunt et ponderabilia et mensurabilia. nam et numeris in corporibus certus est modus et pondiculi trutinae certum est pondus et decempedae certa mensura est, a cuius magnitudine et citra recurri licet usque ad uncias et semuncias et usque ad minimum, citra quod nihil est, et ultra item progredi usque ad maxima et ipsius quoque mundi inaccessa nunc sensibus spatia. habet enim certum magnitudinis modum quidquid finale est. proinde mundi moles uniuersa, quoniam ex finitis est conpacta corporibus, quippe cum alterum corpus alteri finem faciat, procul dubio ipsa finalis est propterque et mensurabilis. trans quam si quid spatiorum humana mens cogitat, in ea certe ratione mensurae per corporales formas mitti posse non dubitat, quod quidem ita posse fieri in ueritate claret, si ullus extra mundum locus est. sed quoniam extra omnem locum locus esse non potest, localis mensura ubi locus nullus est non accedit, et cum desit quod metiri possit, quo possit metiri superest, quia finito mensurabili inmensurabilis mensura non deficit. eatenus equidem ratio ponderis eo quod pendi potest cessante non interit et numerus finito numerabili non finitur. igitur si inmensae lucis splendor aliquo nobis fulgore subrutilat, necessario scilicet istic admonebere, ut paululum seposita carnalium fallacia uisiouum dicas nobis decempedae forma corporeae cui nostro uisibilis sit? sed quia hanc, nisi nimium fortasse suscenses, corpori contemplabilem non negabis, consequenter quaero illam inmensurabilem de qua supra sumus locuti mensuram animone an corpori dicas esse conspicuam P sed non ita quempiam ueritas deserat, ut diuina corpori uisibilia fore contendat; cum nec corpora uideri ab hoc nisi animato cognoscat aut, ut dicam uerius, animam potius per corpus quam quidquam per se sentire corpus intellegat.","prev":{"citation":"De Statu Animae 2.4.1-14","label":"2.4.1 to 2.4.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.4.1"},"next":{"citation":"De Statu Animae 2.4.25-35","label":"2.4.25 to 2.4.35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.4.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.4.25"},"credit":{"text":"Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}