{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Statu Animae 2.4.25-35","citation":"Claudianus Mamertus, De Statu Animae 2.4.25-35","ref":"2.4.25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.4.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.4.25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.4.25.md","author":{"name":"Claudianus Mamertus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus"},"work":{"title":"De Statu Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0089a.stoa001"},"verse":false,"words":276,"text":"duplex ergo est uidendi uis: anima uidet mensuram pondus et numerum per se, uidet mensurabilia numerabilia ėt ponderabilia per corpus. ergo per corpus uidet quae sunt similia corpori, id est corporea, incorporea uero per se, quibus est ipsa similis. Nunc si placet, quoniam mensuris ponderibus et numeris omnia disposita sunt, eorundem in creaturis signa quaeramus. imum certe elementorum omnium terra est. in rotundo scilicet illud imum constat esse, quod medium est, quia in rotundi extimis imum non est. quaelibet ergo terrae pars magna uel minima aut lapillus exiguus uel minutissimus puluisculus, qui puncto uisibili contingi nequeant, habent et mensuram pro modulo sui et numerum pro ratione partium, quibus distant superiora ab inferioribus, dextra a sinistris, a posterioribus priora, unde etiam quamlibet minimum diuidi in duo potest, quia corpus est. pondus uero illius hinc animaduertitur, quod hoc ipsum minimum ab origine sua sublatum et in aqua, superiore uidelicet elemento dimissum motu infatigabili non quiescit, donec naturali pondere ad solum terrae perueherit. hunc ad modum rationis tramitem in reliquis tene corporibus, quia et aquae guttula, quam digito tincto sustuleris, habet scilicet pro magnitudinis modo mensuram, pro partium distantia numerum: lege ponderis si dimittas eam in aere, non residet nisi ad sua peruenerit. aeris quoque ratio par est, cuius nihil uel sub aqua contineri uel supra ignem ferri potest, quod, si quo pacto fiat, necessitate ponderis uel hinc naturaliter erumpat uel inde sponte desidat. mensurabilem uero aerem et pro numero partium numerosum uel hinc, ut arbitror, liquet, quia corporeum metiri posse mundum, cuius aer tertia pars est, iam constitit. sic etiam ignis elementum et pro partibus suis, quia locale est, recipit numeros et pro spatio, quia finale, mensuris subditur.","prev":{"citation":"De Statu Animae 2.4.15-24","label":"2.4.15 to 2.4.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.4.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.4.15"},"next":{"citation":"De Statu Animae 2.4.36","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.4.36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.4.36"},"credit":{"text":"Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}