{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Statu Animae 2.7.39-48","citation":"Claudianus Mamertus, De Statu Animae 2.7.39-48","ref":"2.7.39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.7.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.7.39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.7.39.md","author":{"name":"Claudianus Mamertus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus"},"work":{"title":"De Statu Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0089a.stoa001"},"verse":false,"words":284,"text":"defunctorum enim animus liber est et solutus a corpore. eo autem tempore quo uiuimus ita demum adpropinquabimus adplicabimurque scientiae, si nihilaut quam minimum corpore utamur neque in societate eius, nisi quatenus necesse est, animum dimittamus. ita enim minime replebimur uitiosa turbulentaque natura corporis, sed puri a contagione eius, in quantum facere possumus, erimus et, si ita fecerimus, incorrupti sincerique digredientes ad omnia incorrupta sinceraque ueniemus. Haec ad uerbum ex dialogo philosophi admodum principis excerpenda atque huic nostro inserenda uolumini ratus sum non arbitrans fore quempiam inlectamentis fallaciarum corpo. ralibus obsistere solitum, qui hasce repugnantias in semet ipso sentiens disparium naturarum corporis atque animi teste se in hoc ipsum sibi non indiscussis equidem longe maximi inter philosophos uiri disputationibus adsentiatur interque animum corpusque suum praeside ratione disceptet, quidnam sit illud quod, ut aiunt, corporeus animus ab omni inuentione occursante sibi semper extrarii corporis praepediatur obstaculo aut cur extrarium corpus in reatum uocet, quod semet a contemplatione ueri deuocet, cum sibi ipse sit inpedimento, si corpus est. sed super his non argumentabor. ipsa per se nimirum ueritas claret nec ornamento aut adiumento extrinsecus indiget, quae et pulchrior et fortior nuda est. Hinc egomet testium meorum indefensis hactenus mihi testimoniis utendum ratus sum, quia penes illos tantum, qui toto sui admodum corpus sunt, de hisce ueritatis uadibus dubitabimus. uerum quid hic idem Platon in Hipparcho, quid in Lachete, in Protagora, in Symposio, in Alcibiade, in Gorgia, in Critone, 4 quid in Timaeo etiam arce quadam et quodam philosophiae uertice de anima pronuntiauerit, placitae breuitatis gratia missum facio. neque enim refert ad agnitionem ueri quid de eodem saepius quisque dixerit, quam quid senserit quaerere, quia in saepe dictis nec uberior est cognitio rerum, cum sit prolixitas onerosa uerborum.","prev":{"citation":"De Statu Animae 2.7.28-38","label":"2.7.28 to 2.7.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.7.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.7.28"},"next":{"citation":"De Statu Animae 2.7.49-55","label":"2.7.49 to 2.7.55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.7.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.7.49"},"credit":{"text":"Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}