{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Statu Animae 3.14","citation":"Claudianus Mamertus, De Statu Animae 3.14","ref":"3.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/3.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/3.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/3.14.md","author":{"name":"Claudianus Mamertus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus"},"work":{"title":"De Statu Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0089a.stoa001"},"verse":false,"words":432,"text":"Igitur qualitatem quantitatem et localitatem animae daturum te sponte professus es moxque subiungis: quo modo non localis sit, quae inserta membris et inligata uisceribus solis motibus uaga condicione substantiae tenetur inclusa? uix sane ut aliquid perperam forte sentires atque id ipsum ueri simile uideri contenderes, error unum ueniabile facere potest, aliud ignoratio erroris. uerum nunc miris modis stupeo te tam dissidentia tamque diuersa uno propemodum momento atque eodem paene uerbo dixisse: ergo inligata membris uaga est motibus, et item: motibus uaga condicione substantiae tenetur inclusa. si intra saeptum corporis, ut tu ais, anima mouetur, uidelicet stans mouetur, quod dici ratione non sinitur. sin uero extra corpus motibus differtur, inclusa igitur condicione substantiae non tenetur. quia autem dicit solis motibus uaga? quasi quidquam uagari possit inmotum aut non sit facilius moueri et non uagari, quod facit animus per adfectum, quia subiacet utique motui non secundum locum, quam uagari quippiam nec moueri, quod est utique proprium corporis, quia subiacet et motioni per locum. tu uero illam et stare uagam et uagari dicis inclusam, cum, sicut supra iam constitit, et moto corpore consistere et moueri possit inmoto. En quatenus de localitate animae disputauisti, in hoc tamen temet ignauiae non arcesso. illud equidem nequiuisti, scilicet quod in hoc praesertim loco ne potissimus orator quisque potuisst, quantalibet enim dicendi copia praeditus adsertor falsi contra perspicuam ueritatem mentiri potest, fallere non potest. de quantitate autem cur te disputaturum spoponderis nihilque de eadem disserueris, non possum obliuionis fuisse dicere, cum satis constet ne nomen eius nisi ex memoria potuisse proferri. illud ergo magis credendum est te non noluisse aut oblitum fuisse dicere, sed nihil quod diceres inuenisse. quid itidem congruit uel in disputationem uocare reticenda uel reticere proposita? iam de qualitate controuersia non erit, cui animam subiacere non renui, quae scilicet si, ut quantitatis, ita etiam qualitatis expers esset, profecto enim deus esset, identidemque si, ut qualitati, ita etiam quantitati cederet, corpus esset. nunc uero medioximum quiddam naturae incorporeae, sed creatae sortita nec deus est, quoniam qualitatem habet, nec corpus, quia non habet quantitatem. . Et quoniam uti agitatis retro disputationibus edocuimus nimis late patet in huiusce <modi) quaestionibus inmensum, principalium origines conplexa causarum inspici porro intus usque nequaquam potest, nisi duplicis creaturam substantiae, quoad homini posse fas siuit, adhibito iudicii libramine secernas, aut usquequaque cessandum est aut istis illuc lineis adeundum, ut primum ab incorporeo corpus dirimas, dehinc sicut in ipso omnimodo corporum genere atris splendentia, sublimia depressis, pretiosa uilibus anteponis, ita etiam in incorporeis quae creata sunt humanas belluinis, in ipsis itidem quae humanae sunt prudentes stolidis, in his porro itidem quae natura uigent doctas indoctis animas anteuertas.","prev":{"citation":"De Statu Animae 3.13.13-19","label":"3.13.13 to 3.13.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/3.13.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/3.13.13"},"next":{"citation":"De Statu Animae 3.15","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/3.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/3.15"},"credit":{"text":"Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}