{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Statu Animae 3.2.11-21","citation":"Claudianus Mamertus, De Statu Animae 3.2.11-21","ref":"3.2.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/3.2.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/3.2.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/3.2.11.md","author":{"name":"Claudianus Mamertus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus"},"work":{"title":"De Statu Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0089a.stoa001"},"verse":false,"words":190,"text":"Nec tamen egomet ita sum oblitus mei, ut non languoris quam sanitatis amplius inesse mihi sentiam. uerum tamen hanc me opinionem qua corpus creditur anima cum puerilibus annis euasisse delectat, quia tunc, cum opinabar, utique nesciebam. opinari autem ignorantis est, ignorantia uero contraria scientiae: nescit ergo quisquis opinatur. hinc equidem factum est, ut scientiam prae opinione concupiscerem sciens nescire me, quoad usque opinabar. tu autem dicis, cum de animae substantia quaeramus, quod supra nos est nobis uideri non posse, cum supra nos ipsos ipsi non simus, et item quod agnosci posse negas quasi cognitum iudicas animamque corporis corpus esse confirmas. quod si sciens dicis, quia falsa sciri nequeunt, uerum dicis et, si hoc uerum dicis, animae substantiam nosci non posse mentiris. aut igitur falsum est animam corpus esse aut falsum est animae substantiam cognosci non posse. uides quo perducat opinio sequaces sui ? nam quoniam nemo nisi ignarus opinatur et ignorantia est aduersa scientiae, tu, qui ex opinionis incerto uis certam ferre sententiam et de his uelut sciens pronuntiare quae nescis, conuinceris docere quod nescis. nescire igitur doces cumque nesciri posse dicis, docere praesumis. da nobis, quaesumus, ueniam nolentibus discere nescientiam.","prev":{"citation":"De Statu Animae 3.2.1-10","label":"3.2.1 to 3.2.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/3.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/3.2.1"},"next":{"citation":"De Statu Animae 3.3.1-14","label":"3.3.1 to 3.3.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/3.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/3.3.1"},"credit":{"text":"Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}