{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Statu Animae 3.3.15-25","citation":"Claudianus Mamertus, De Statu Animae 3.3.15-25","ref":"3.3.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/3.3.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/3.3.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/3.3.15.md","author":{"name":"Claudianus Mamertus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus"},"work":{"title":"De Statu Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0089a.stoa001"},"verse":false,"words":241,"text":"quae cum ita sint, magnam animae auctoris sui inesse similitudinem maximo illud indicio est, quod pro similitudine sicut inlocaliter mundus in deo est, sic inlocaliter corpus in anima. Nunc sciscitanti mihi peto respondeas: si localiter intra corpus est anima, quo modo continet corpus? notum nempe est corpore contineri nihil posse corporeum, nisi quod continet exterius sit et quod continetur interius. anima uero, ut adfirmas ipse, corporea quo modo intra corpus est ad id uiuificandum et extra corpus ad continendum ? an forsitan sic eiterrius continet, ut exterius non sit? rursus igitur in illam redigimur diffcultatem, ut anima aut sit inlocaliter extra corpus, ut contineat corpus, aut, si continet ubi non est, sit ubi non est. sed ratio haec te forsitan sui nouitate sollicitat. euigila paulisper ac, si potes, intuere: si non potes, admirare incorporei potentiam, ut corpus moueat stantem et non per loca loca quaelibet adeuntem in hisdemque locis inlocaliter agentem. istud si cernere quineria, non nobis animam Lazari pro quadam abscedendi redeundique localitate ueluti quoddam corpus obpones, sed eandem corpus eius incorporeo unegetasse motu et inlocaliter excessisse rursumque ad illud inlocaliter redisse cognosces. Iam si tibi uisionis huiusce sincerum ueritate claruerit, nulla quaestionis difficultate iactabere, quatenus anima corpore posito inlocaliter esse possit in mundo, quia sic erit inlocaliter in qualibet mundi parte, sicut inlocaliter fuit in corpore. tu uero in praeiudicium generis animarum omnium Christi quoque animam localem corporeamque pronuntias et corpus dicis esse animam redemptoris, cum non sit anima pecudis.","prev":{"citation":"De Statu Animae 3.3.1-14","label":"3.3.1 to 3.3.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/3.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/3.3.1"},"next":{"citation":"De Statu Animae 3.4","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/3.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/3.4"},"credit":{"text":"Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}