{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Statu Animae 3.8","citation":"Claudianus Mamertus, De Statu Animae 3.8","ref":"3.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/3.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/3.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/3.8.md","author":{"name":"Claudianus Mamertus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus"},"work":{"title":"De Statu Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0089a.stoa001"},"verse":false,"words":404,"text":"Est igitur in Gabriele et incorporeum quo incommutabiliter deum uideat et corpus quod uel Maria uiderit uel per quod Maria uideretur quodque subditum spiritui localiter gereret, quod gerendum in ipsa ueritate inlocaliter spiritus cognouisset. satis, ut arbitror, patet beatos angelos utriusque substantiae. et incorporeos esse in ea sui parte, qua ipsis uisibilis deus est, et in ea itidem parte corporeos, qua hominibus sunt ipsi uisibiles, quoniam nec deus ab angelo per corpus nec angelus ab homine sine corpore uideri potest. quae cum ita sint,. negari nequit diabolum quoque ex incorporeo corporeoque fa-. ctum, utpote sanctis angelis concreatum, duplicis esse substantiae. qui postquam hydrope superbiae tumuit et inuidiae febre tabuit, sponte inlocaliter sanctitate prolapsus eaque localiter caelo non sponte deiectus, cum non angelus, sed bonus esse cessauerit, innocentiam perdidit, non naturam.. proinde sicut angelorum multitudo quae perstitit in utroque sui beatificatur, ita quae destitit in sui utroque punietur. igitur haudquaquam recte duas in diabolo substantias infitiabere, quia etiam memet spreto necessarium profecto erit, ut tute cedas tibi et partem prosecutionum tuarum parte subplodas falsumque uero diruas. habet ergo diabolus, ipse tamen incorporeus, corpus suum, quia et sentire sine corpore corporea tormenta non poterit. et item qui sentit aliud est et per quod sentitur est aliud. quippe si animaduertis, tuomet ueri.. tatem proloquio docebere. nempe dixisti: si ex hoc concreto aere diabolus corpus traxit, ergo alienum corpus I ad tormenta. portabit, tamquam egomet istud umquam uspiamue dixerim. sed non infitias eo debitum, quod hoc argumento uictoriam nobis non sponte tribuisti. nempe cum dicis, quod diabolus non alienum corpus ad tormenta portabit, fateris scilicet, quod portabit suum. mea uero non refert, suumne alienumne corpus habeat, sed habeatne corpus, id refert mea. tu uero diabolum non tantum habere corpus, sed proprium habere nec fateris solum, sed etiam argumentaris. haec quippe sententia tua est: si ex hoc concreto aere diabolus corpus traxit, ergo alienum corpus ad tormenta portabit. certe qui portat est aliquid et quod portatur est aliquid. et cum dicitur, portat suum, aliud qui portat et aliud significatur esse quod portat. ex duplici igitur diabolus ac diuersa substantia est, quia cum corpus suum portat, non est ipse quod portat. aliud quippe est onus et portitor aliud. quocirca non ultra obluctabere nobis, si credas tibi, quoniam corpus et qui habet corpus substantialiter duo sunt et haec duo diuersa sunt, atque ut diuersa sint, unum erit incorporeum aliudque corporeum. igitur diabolus ex duplici diuersaque substantia et corporeus est et incorporeus.","prev":{"citation":"De Statu Animae 3.7","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/3.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/3.7"},"next":{"citation":"De Statu Animae 3.9","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/3.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/3.9"},"credit":{"text":"Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}