{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Statu Animae ep.27-44","citation":"Claudianus Mamertus, De Statu Animae ep.27-44","ref":"ep.27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/ep.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/ep.27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/ep.27.md","author":{"name":"Claudianus Mamertus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus"},"work":{"title":"De Statu Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0089a.stoa001"},"verse":false,"words":285,"text":"nunc uero de corpore quae coepimus explicemus. sicut enim diximus non hoc esse magnum quod magnitudo, sic nec mensura quod mensurabile, nec numerus quod numerabile, nec pondus quod ponderabile. minu<itur) igitur, quoniam in tota parte habet sursum et deorsum, habet dexteram et sinistram, habet ante et retro. mouetur per tempus et locum nec iudicat et iudicatur, partibus secatur infinite. Age nunc uideamus quid sit quod corpus uiuificatum et non sentificat. melius enim coaequatum est uitae id, quod accipit et quod dat uita enim, quae non est minor in parte quam in toto et non parti minori minor est nec partem praebet maiori maiorem et minori minorem, non est corpus, sed spiritus. spiritus pecoris, qui non subsistit post corpus, praetermittendus ibi est, ut ad rationalem spiritum ueniamus. igitur spiritus quantitatem non habet, si uero longus esset aut latus, quantus rite utique diceretur. prudenter enim secernitur et segregatur a corpore, quia quantitati non subiacet, quamuis subiaceat qualitati. accidunt animo disciplinae, M accidit iustitia et iniustitia, castitas et libido. quattuor enim sunt uirtutes principales, id est prudentia et temperantia, fortitudo et iustitia. non enim hoc est animus (prudens) quod prudentia, nec iustus quod iustitia, nec temperatus quod temperantia, nec forti quod fortitudo. aliud est esse animum, aliud iustum animum. cum enim dico iustum animum, duo quaedam intellego: hoc enim de prudentia et temperantia et fortitudine dixerim, quia potest esse animus, ut nullatenus sit uirtutibus praeditus, sed si eas non habuerit, consequens est, ut uitium habeat. conligitur enim subiectum semper esse animum aut uitiis aut uirtutibus, subiectum eum esse sicut diximus disciplinis, quae sine eo esse non possunt. uerum enim ratio numeri disciplina est. numquam enim. erit ut quattuor et duo septem faciant aut septem et tres undecim.","prev":{"citation":"De Statu Animae ep.15-26","label":"ep.15 to ep.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/ep.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/ep.15"},"next":{"citation":"De Statu Animae ep.45-57","label":"ep.45 to ep.57","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/ep.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/ep.45"},"credit":{"text":"Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}