{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Statu Animae ep.45-57","citation":"Claudianus Mamertus, De Statu Animae ep.45-57","ref":"ep.45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/ep.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/ep.45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/ep.45.md","author":{"name":"Claudianus Mamertus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus"},"work":{"title":"De Statu Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0089a.stoa001"},"verse":false,"words":284,"text":"similiter et figura circuli non recipit contrarietatem. numquam erit ut figura circuli ex duabus aut tribus lineis fiat aut quadrigona ex tribus ant trigona ex quattuor. si enim addideris uel minueris aliquid, iam nec trigona nec quadrigona erit, manet enim aeterna et incommutabilis. harum rationes disciplinarum et in subiecto sunt animo et sine eo esse non possunt. conligitur aeternum esse illud in quo est, sicut illud quod in eo est. ergo inmortalis est anima et id quod uiuit scit semper et cernit. sed non semper hoc cogitat, quia cum scit secura de se, quod amittat se in multis cogitationibus, distendit se ac si per tempus, non per locum mota mouet tamen et corpus per tempus et locum, scilicet iudicat et iudicatur. Vide ergo anima humana quam magnum bonum sis, dam de corporibus iudicas, dum et rationi coniungeris, dum aeternae ueritatis fis particeps. non enim a te diligenda sunt quae infra te sunt, et quamuis mensura insit, tu tamen mensura non es. cogitationi tuae numerus uoluptatique tuae pondus tu scilicet nec numerus nec pondus es. refer uoluntatem tui amoris ad illum numerum sine numero, de quo psalmista dicit: et sapientiae eius non est numerus, ad illam mensuram sine mensura, ad illud pondus sine pondere, a quo omnia ponderantur et mensurantur. ipsum est summum bonum, a quo facta sunt omnia corporum genera bona, ipsum <a quo) rationalium magna bona: relinque bona et magna bona et summum bonum ama simplexque bonum., id est pater et filius et spiritus sanctus, trinitas haec unus deus. et tamen sic diligendum est corpus aut spiritus, secundum quod diligenda sunt, sicut quidam nobilissimus tractator sanctarum scripturarum dixit: quattuor pones dilectionis regulas, quod supra nos, quod iuxta nos, quod nos, quod infra nos.","prev":{"citation":"De Statu Animae ep.27-44","label":"ep.27 to ep.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/ep.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/ep.27"},"next":{"citation":"De Statu Animae ep.58-60","label":"ep.58 to ep.60","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/ep.58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/ep.58"},"credit":{"text":"Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}