{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Statu Animae letter.102-113","citation":"Claudianus Mamertus, De Statu Animae letter.102-113","ref":"letter.102","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/letter.102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/letter.102","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/letter.102.md","author":{"name":"Claudianus Mamertus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus"},"work":{"title":"De Statu Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0089a.stoa001"},"verse":false,"words":299,"text":"alienum, ut uideo, corpus ad tormenta portabit. corpus itaque esse etiam ex tua adsertione recognosce. corpus est quod inficitur, quod maculatur, quod quaeumque ex accedenti adiectione uertitur. hic ergo dudum primogenitus angelorum, nunc princeps factus est tenebrarum et quasi corporeus pulcher ante, nunc degener, dudum caelesti splendore conspicuus, nunc taetro infernalis peccati horrore foedatus. corpus, inquam, est quod (locum) habet, actione depellitur, quantitate circumscribitur, qualitate mutatur, dolore conficitur. quae cum ita sese habeant, qui incorporeum dicunt animum, uide in quam profundum se crimen inmergant. iam primum cum auctor uniuersitatis deus omnia in numero et pondere fecisse referatur, ergo anima a materia uniuersae creaturae excepta esse creditur, quae non est corporea nec localis est, si loco non continetur, ergo ubique diffunditur, omnia intrare, inplere et ubique praesens esse dicitur, ac si creatori suo creatura sociaretur et fragilitas auctori suo, non iam res dei, sed pars dei aestimanda iungitur. uide quo adsertores suos ducat alti prolapsus erroris. equidem nobis ea quae supra nos sunt, inuisibilia sunt: sed omnia illi sicut conprehensibilia, ita et corporea sunt, qui ex nihilo fecit omnia, quae sicut opere instituit, ita et materia incorporauit, et rebus omnibus, inter quas et anima censetur, sicut distribuit pondus, numerum <atque mensuram), ita et posuit quantitatem. inter haec si forte, ut dictum est, adserendum aliquis putet, quod illa angelicae subtilitate naturae quaedam contagio aeris huius admixtione collecta flammis inueniatur obnoxia, ergo in aere solo (prout ait, si aereum est, quod ardebit), non in illo, sed extra illum poena desaeuiet. sed absque dubio non aliud est, quam substantia corporis, ubi dominari poterit uis doloris. uide quo tendat inprudens et inperita persuasio, qui incorporeum cum loquitur, etiam inconprehensibilem confitetur, ac sic condito adscribit operi, quod soli conpetit conditori, ac rebus creatis communicat priuilegia maiestatis et indebitam facturae potentiam usque ad factoris extendit iniuriam.","prev":{"citation":"De Statu Animae letter.90-101","label":"letter.90 to letter.101","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/letter.90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/letter.90"},"next":{"citation":"De Statu Animae letter.114-115","label":"letter.114 to letter.115","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/letter.114","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/letter.114"},"credit":{"text":"Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}