{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Statu Animae letter.17-29","citation":"Claudianus Mamertus, De Statu Animae letter.17-29","ref":"letter.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/letter.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/letter.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/letter.17.md","author":{"name":"Claudianus Mamertus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus"},"work":{"title":"De Statu Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0089a.stoa001"},"verse":false,"words":291,"text":"uerbi gratia hoc ipsum filii nomen ex patris deriuari nomine creditur, nec tamen posterius inuenitur, quia nisi iste nasceretur, pater ille non diceretur. ecce nomen, quod absolute coaeuum illi est a quo est, et cum filius ex patre sit, patri nomen filius facit: adquirit genitori uocabulum pietatis persona nascentis. cum hoc ex illo sit, nec hoc posterius nec aliud probatur antiquius, et cum brachii nomine filius ex operum uirtutibus nuncupetur, ecce brachium procedit ex corpore, et tamen brachii aetas corporis non praecedit. uerbum ex uoce profertur, et tamen cum ex ore nascatur, uoce esse posterius non probatur. ignis et caloris indiuisa societas: sed cum calor indubitanter ex igne esse intellegatur, tamen ignis nequaquam calore suo prior esse dinoscitur. ecce rem, quae exsistere uidetur ex illa, et tamen ei, de qua exsistit, sine ulla temporis intercessione coniuncta est. Cum autem ad deum uenimus, hoc est genitus, quod iustus et iustitia, sapiens et sapientia, misericors et misericordia. absolute ex deo iusto atque sapiente secundum apostolum oriri intellegimus iustitiam atque sapientiam, et sicut numquam iustus sine iustitia, numquam sapiens sine sapientia fuit, ita filius ex patre, sed numquam (pater) potuit esse sine filio. Absque dubio Ariani saluatorem nostrum negare non audent, sed dum minorem dicunt, deum adserere non possunt. deus enim naturaliter plenitudinis dignitate subsistit, et eorum inpietas unum se deum colere prima confessione testatur. sed quia iuniorem, per eum, qui putatur senior, duos facit et soliditatem unitatis intersecat. nam ipsum nomen minoris alterum, qui illo sit maior, ostendit. quis illo antiquior, qui de se ipse pronuntiat: ego sum A et Ω, primus et nouissimus, qui a Iudaeis quis esset interrogatus ita respondit: principium quod et loquor uobis, qui ueridica per prophetam uoce confirmat: ante me non fuit deus et post me non erit?","prev":{"citation":"De Statu Animae letter.1-16","label":"letter.1 to letter.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/letter.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/letter.1"},"next":{"citation":"De Statu Animae letter.30-41","label":"letter.30 to letter.41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/letter.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/letter.30"},"credit":{"text":"Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}