{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Statu Animae letter.78-89","citation":"Claudianus Mamertus, De Statu Animae letter.78-89","ref":"letter.78","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/letter.78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/letter.78","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/letter.78.md","author":{"name":"Claudianus Mamertus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus"},"work":{"title":"De Statu Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0089a.stoa001"},"verse":false,"words":283,"text":"sed hoc ideo euenit, quia ad uos cordis adfectu, non ipsa substantiae meae ueritate peruenio. neque enim in suis motibus quos nunc optimos, nunc pessimos esse sentimus, animae nostrae natura consistit. nam si per cogitationes suas constare credenda est, cur eis interdum euanescentibus atque pereuntibus ipsa in sui uigore. atque alacritate perdurat? quantae ergo in nobis frequentissimae cogitationes et curae etiam salubriter moriuntur et uitae magis libertati interioris operantur! si ipsis anima constaret, ' absque dubio ipsis pereuntibus superesse non posset. unde hoc magis ipsa conscientiis nostris ratio loquitur, quod unaquaeque anima aut multiplicia cogitata rerum causis intra se concepta parturiat aut sensus suos uelut quaedam officia aut ministeria diuersis necessitatibus occupanda dispergat, ipsa uero in conclaui corporis sui semel de eo exitura requiescat. quam ob rem localem esse ipsam, ut denuo sufficiens proferamus exemplum: nonne anima Lazari manente uita intra corpus fuit, recedente autem uita de habitaculo corporis exulauit et rursum intra exanimum refusa corpus illo unde absentauerat euocata remeauit? tunc eam tamquam et hospitii habitatione depulsam et rursum intra hospitium, unde absentauerat, restitutam uides et localem non esse contendis? sed quid ego haec de corruptibili homine loquar, cum ille cuius caro non uidit corruptionem inmaculatam quidem animam possederit, sed localem, quam utique intra se habuit, quando adfixus est in patibulo, extra se procul dubio emisit, quando iacuit in sepulcro: quo modo non est localis, quam caro continet, uita coniungit, mors separat? quod si, ut dicis, localem necessitatem animarum natura non recipit, non desunt ergo et de regione paradisi illae, quae carcere clauduntur inferni? dic, quaeso, si locales non sunt, quo modo peccatores a coetibus consortiisque iustorum uastum illud chaos tristi interiectione discriminat, ut neque hinc illo possint accedere neque inde huc transmeare?","prev":{"citation":"De Statu Animae letter.65-77","label":"letter.65 to letter.77","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/letter.65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/letter.65"},"next":{"citation":"De Statu Animae letter.90-101","label":"letter.90 to letter.101","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/letter.90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/letter.90"},"credit":{"text":"Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}