{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 2.9-18","citation":"Claudianus Mamertus, Epistolae 2.9-18","ref":"2.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/epistolae/2.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/epistolae/2.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/epistolae/2.9.md","author":{"name":"Claudianus Mamertus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/epistolae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0089a.stoa002"},"verse":false,"words":288,"text":"quod equidem bonum eo admirabilius est mihi quo desperatius fuit. Video enim os Romanum non modo neglegentiae, sed pudori esse Romanis, grammaticam uti quandam barbaram barbarismi et soloecismi pugno et calce propelli, dialecticen tamquam Amazonem stricto decertaturam gladio formidari, rhetoricam acsi grandem dominam in angusto non recipi, musicen uero et geometricam atque arithmeticam tres -quasi furias despui, posthinc philosophiam [atque] uti quoddam ominosum bestiale numerari. sed haec in laudem tuam suggestui sunt, quia si multi quorum tu es studiorum forent, futurus eras scilicet, etsi non omnium potior, unus ex multis. hinc uero procul iniuria ceterorum penes Galliam nostram professionis tuae par unus et solus es, neque dictum istuc aut adsentationi aut adulationi detur. nequaquam profecto uel egomet adulari possum uel tu indiges falso laudari. sed erui atque euelli infixa animo meo nequit declamationum tuarum suauitas mixta uirtute Attici more mellis, cui suapte natura indita sunt medela fortitudo dulcedo. quod in Hyblae iugis uolucris atque opifex apicula caelitus deciduum haustu capiens fabrefactis manso florigeris infundit filiorumque fabricatrix uirginitatis suae feturam alit atque imbuit ubere fauorum, ita tu scilicet e summis auctoribus uelut e magnis montibus doctiora quaeque uelut thyma fraglantia et fecundiora ueluti quaedam florida. praecerpens quos ingenii melle repleas eloquentiae conficis fauos, e quibus item discipulorum tibimet uelut filiorum numerositas dilecta formatur, quae Graecarum quoque disciplinarum nectare imbuta acsi melle Attico pasta, ut occeperit scientiae pennis strepere, eloquentiae fauos et ipsa conficiet. modo tu fac memineris docendi munus tibi a proauis et citra hereditarium fore, eoque copiosius te adniti oportere scientiae, quo multiplex in te a maioribus profecta tuis doctrina confluxit. Admonitus quoque sis oportet Viennensis urbis nobilitatis antiquae, cuius tu ciuis et doctor non otio duplex debitum solues, a quo bifariam quaeritur uel patribus respondere uel patriae.","prev":{"citation":"Epistolae 2.1-8","label":"2.1 to 2.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/epistolae/2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/epistolae/2.1"},"next":{"citation":"Epistolae 2.19-22","label":"2.19 to 2.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/epistolae/2.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/epistolae/2.19"},"credit":{"text":"Claudianus Mamertus, Epistolae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa002/stoa0089a.stoa002.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}