{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia 11","citation":"Claudius Ptolemaeus, Cosmographia 11","ref":"11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/11.md","author":{"name":"Claudius Ptolemaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudius-ptolemaeus-2"},"work":{"title":"Cosmographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"CAPVT OCTAVVM N peragrationibus autem computans itinerum dies sigillatim a mag na Lepti ad Agisymbam regionem hac uiginti quattuor millibus ac sexcentis, & octaginta stadiis magis australem quam aequinoctialem osten dit. Nauigando uero dies solutionis a Ptolomaide: quae est In troglodytica regione ad Prassum promontorium colligens concludit hoc esse Au stralius latus aequinoctiali stadiis uiginti & septem milibus ac octigentis. Vnde infertur Prassum promontorium & Agisymbam regionem aethiopum:quae etiam ut ipse fatetur ab Australi plaga non terminat aethiopia; in frigida Zona oppositi nostri orbis iuxta eiusdem uiri rationem sita; esse: nam uiginti & septem milia stadiorum ac octoginta in meridiano constituunt gradus quinquaginta & quinque cum triplici quinta. quot gradibus ex altera aequatoris parte iuxta easdem caeli qualitates Scythae secedunt: & Sarmatae qui septentrionia paludis Moeotidos incolunt. Reducit igitur & ipse nu merum stadiorum ad dimidium minus ue: hoc est ad stadia duodecim milia quot hyemalis tropicus ferme distat ab aequinoctiali. Cans buiuscae sectionis esse tradit diuersiones/ ac inaequalitates itinerum missis his rationibus ex quibus non tantum corripere necesse uidebatur sed etiam numerum ad medie tatem optatam redigere. Primum. n. in peragrationum narratione refert Septimum flaccum: qui in Libya militauerat: a garamantibus ad aethiopas triu mensium spacium perueisse uersus meridiem iter agentem. Iulium uero maternum a magna Lepti agaramantina cum rege Garamantum: qui aethio pibus bellum indixerat: inquit uersus meridiem semper profectum 1 quattuor mensibus uenisse ad Agisymbam aethiopum regionem: quo .s. in loco Rhinocerotes conueniuntihorum utrumque ex se ipso incredibile est, partim quod aethiops non adeo agaramantibus absunt: ut spatium trium mensium requi ratur cum Garamantes ipsi maxime aetiopes sunt: & sub eodem regantur imperio partim: quia ridiculum est regem per subditas sibi prouicias recta a septentrione ad meridiem iter egisse: & cum uersus solis ortum ac occasu gentes ille longissimis effundantur spatiis: quod necubi moras nota dignas traxerit: ex quibus non ab ratione est uiros: aut hyperbolice locutos fuisse: aut sic ad meridiem intellexisse: quemadmodum uulgo dici solet ad Austrum uel ad notum: hisque abusos magis, quam diligentiae ueritatis inixos. Eadem emendatio a nauigationibus factis","prev":{"citation":"Cosmographia 10","label":"CAPVT SEXTVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/10"},"next":{"citation":"Cosmographia 12","label":"CAPVT NONVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/12"},"credit":{"text":"Claudius Ptolemaeus (with Jacobus Angelus de Scarperia, Angelus Vadius, Barnabas Picardus), Cosmographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia","quality":"ocr"}}