{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia 13","citation":"Claudius Ptolemaeus, Cosmographia 13","ref":"13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/13.md","author":{"name":"Claudius Ptolemaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudius-ptolemaeus-2"},"work":{"title":"Cosmographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia","urn":null},"verse":false,"words":164,"text":"quorundam superiorum cognoscere erat aequius: quod omnino diligentissime explorasset quis, si ex mathematicis plane considerauisset: quae in illis regionibus accidunt. Cu uero animaduersio daec haud habita fuerit: relinquitur, ut quod magis ratio dictat simplicius quantitatem distantiae: quae aequinoctialem egreditur: animaduertamus. Habetur autem id per genera atque formas colores animantium ibi degentium: ex quo non uidetur consequens esse parallelum Agisimbae regionis: qua liquet Aethiopum esse usque tropicum hyemalem artingere sed circa aequinoctiales terminari. no.n. apud nos in locis illi oppositis: hoc èst sub aestiuo tropico colores habentur Aethiopum nec rhinocerotes aut elephanses sunt: sed in locis non multum Australioribus modice nigrent: quemadmodum qui itra Siene tricondaschinum habitant: quales ob eandem causam Marinus ille describit esse garamatas: quos nec in ipso aestiuali tropico nec magis eodem tropico septentrionales sed longe a ustraliores esse tradit. In locis autem circa meroem abunde sunt nigri: & cum primum puri aethiopes, ubi elephantum & monstrosorum animantium genus alitur. Quod non ponendi aethiopes sunt magis australss quam parallelus oppositus parallelo per meroem.","prev":{"citation":"Cosmographia 12","label":"CAPVT NONVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/12"},"next":{"citation":"Cosmographia 13-2","label":"CAPVT DECIMVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/13-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/13-2"},"credit":{"text":"Claudius Ptolemaeus (with Jacobus Angelus de Scarperia, Angelus Vadius, Barnabas Picardus), Cosmographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia","quality":"ocr"}}