{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia 4","citation":"Claudius Ptolemaeus, Cosmographia 4","ref":"4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/4.md","author":{"name":"Claudius Ptolemaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudius-ptolemaeus-2"},"work":{"title":"Cosmographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia","urn":null},"verse":false,"words":372,"text":"Cosmographiae uero proprium est: unam cotinte habitabilem terram nobis cognitam ostendere: quo modo natura situque se habeat: circaque ea tantum intendit: quae per descriptiones orbis magis generales sibi iunguntur: ueluti circa maiora oppida: magnas ciuitates: montes etiam: fluuiosque insigniores. Praeterea circa ea omnia: quae iuxta qualibet speciez maiori nota digni sunt. Finis chorographiae est partem totius sigillatim animaduertere: ut si quis aurem tantum: aut oculum pingat. Cosmo graphiae autem totum inspicere: ut si integrum quis caput designaret: Integris enim imaginibus cum oporteat potiora membra primum adhiberi: deide ea: quae imagines picturasque suscipiunt: ita aequa dimensione inter sese locaritut ex iusta distantia uisu possit discerni: an totum sit: seu pars illius: quod pingitur. Sequitur non indigne nec praeter rem chorographiae: quaecuque etiam minima: Cosmographiae uero regiones ipsas cum his quae generalius sibi aduectuntur proprium esse tribui. Nam potiores nostrae habitabilis partes: quae aequa dimensione, proportione notabuntur prouinciae siue regiones sunt. & haru priora habentur membra differentiae magis insignes: quae in ipsis regionibus sunt. Versatur autem chorographia quam maxime circa quale: magis quam circa quantum eorum: quae describuntur. Circa.n. pingendi similitudinem omnino uertitur circa situum proportionumque dimissa. Cosmographia uero magis ad quantitatem quam qualitatem intendit. Nas de proportione distantiarum animaduertit in omnibus. De pingendi uero propietatem non nisi solum imaginibus maiorum descriptionum. Vnde chorographia pictura aeget: nullusque eam recte componit nisi homo pictor. Cosmographia autem non idem expostulat. nam poterit quis per puras lineas nudasque du notationes loca figer ac figuras generales inscribere. Quare illi mathematica opus est. Sed cosmographia ea est potior pars. Conteplari. n.in hac opertet totius orbis magnitudinem & formam. Praeterea situs ad totum orbem ut sas sit partem contentam qualis, & quanta sit dicere: & sub quibus caelestis spherae parallelis locetur. Vnde de dierum ac noctius magnitudine: de fixisque supra uerticem nobis sunt, de stellis: quae supra Orizontem semper feruntur de his quae perpetuo nobis non oriuntur: Et omibus deinde quae ad rationem habitationum nostrarum spectant: diserere poterit: quae humanis ingeniis mathematico iure demonstrari altissimum atque pulcherrimum est: ut caelum s. ipsum: natura se habeat cum ueluti ambiens nos ostendi possit: ut terram SES ipsam per imaginem intueri ualeamus: quae cum certa & maxima sit: neque uel tota/ uel pars nos circumabiat ab eisdem quilibet calum pragrari potest. Quae ad Cosmographiam praesupponenda sunt","prev":{"citation":"Cosmographia 3","label":"CLAVDII PTOLEMAEI COSMOGRA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/3"},"next":{"citation":"Cosmographia 5","label":"CAPVT SECVNDVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/5"},"credit":{"text":"Claudius Ptolemaeus (with Jacobus Angelus de Scarperia, Angelus Vadius, Barnabas Picardus), Cosmographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia","quality":"ocr"}}